useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.460
Signature: 1.3.460
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Oktober 1536
Sitzung vom 7. Oktober 1536  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [7. Oktober 1536] Die 7. Octobris date sunt Mag. Volfgango Lazio Viennensilitere testimoniales inscriptionis in facultatem nostram atque opere sue inibi aliquot annis ingenue locate. Et placuit quoque dominis doctoribus, ut ab eodem dictarum literarum intuitu nihil exigeretur, eo quod parentem habuerit doctorem e nostro collegio optime quondam de facultate nostra meritum.

    Percepta:724

    A precedente decano domino doctore FranciscoEmerico Oppaviano 18 tal. 1 sol. 11 den.

    A SebastianoWolfleinn pro literis testimonialibus 1 tal. 4 sol. den.

    A Georgio, herniarum incisore, pro examine 1 tal. 4 sol. den.

    A Petro Weichter, chyrurgo, pro examine 1 tal. 4 sol. den.

    A Georgio, herniarum incisore, pro literis testimonialibus, examinis et admissionis ad operandum 1 tal. 4 sol. den.

    A domino seniore doctore Ioanne Entzianer ratione literarum testimonialium Cornelio Rosner Confluentino datarum 1 tal. 4 sol. den.

    Ab Augustino Nagelein pro inscriptione sui in facultatem 2 sol. den.

    Expensa:725

    Famulo facultatis Iodocoob inscriptionem Augustini Nagelein 7 den.

    Pro offitio solemni et missa pro defunctis in die sanctorum Cosme et Damiani 1 tal. 24 den. Notario universitatis pro scribendo mandato 8 den.

    Pedello artistarum, quod cum sceptro sue facultatis nostro astitit in die sanctorum Cosme et Damiani, 8 den.

    Pro vino in congregationibus, cum duo isti chyrurgici examinarentur, 40 den.

    Pro clave nova facienda ad archam universitatis, nam alia, ubi usus eius esset necessarius, in archula nostre facultatis non reperiebatur neque investigari potuit, apud quem antecedentium decanorumremansisset. Id cum dominis doctoribus congregatis indicassem, conclusum est, ut alia clavis fieret atque pro eadem dati sunt 40 den.

    Die divi Colomanni, in electione novi decani, dominis doctoribus ita volentibus, pro vino novo italo ,Rayffal' vocato 48 den.

    Iodoco, famulo facultatis nostre, de estivali mutatione solarium 1 tal. 4 sol. den.

    Summa omnium perceptorum facit 25 tal. 7 sol. 11 den. Summa omnium expensorum facit 3 tal. 1 sol. 25 den.

    Summa restans facit 22 tal. 5 sol. 16 den. [fol. 129v]726

    [1536/ 1537]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    724 Wurde zentriert eingetragen.
    725 Wurde zentriert eingetragen.
    726 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.