Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. März 1539] Ad 13. Marcii facta est congregatio dominorum doctorum ex peticione Mag. Viti barbitonsoris, qui peciit a dominis doctoribus ad artem chirurgicam exercendam admitti. Quem domini doctores ob experienciam iam dudum cognitam approbaverunt et admiserunt, qui nobis collationem lautissimam dedit et facultati flor. 1 in auro Saltzburgensem persolvit, cui et ego nomine facultatis literas testimoniales lingua vernacula scriptas et pendenti sigillo eiusdem facultatis roboratas dedi, pro quibus quoque 12 sol. persolvit. Dedit enim florenum 1 Rhen. in auro per 70 kr. et 20 kr. in parva moneta. [fol. 134r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.474, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.474/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success