Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[22. Dezember 1539] 22. die Decembris congregata fuit facultas propter commissionem dominorum de regimine, quod intelligerent morbum pestiferum grassari in civitate Viennensi, ut facultas ordinaret medicinas cum preservativas tum curativas, quibus huic morbo occurri possit, et quicquid facultas ea in re deliberaverit, id dominis de regimine in scriptis cum primis exhibeat. Ad hanc commissionem dedit facultas tale responsum, quod hactenus nullus doctorum de facultate intra muros civitatis Viennensis quempiam habuisset, [fol. 137r] qui tali morbo laborasset, at extra muros, precipue vero ex Claustrali Neuburga aliquot urinas habuerint infectas. Quod si aliquando huius morbi indicia in civitate Viennensi, quod Deus longe avertat, apparuerint, velit facultas satisfacere huic commissioni.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.488, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.488/charter>, accessed at 2024-04-28+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success