useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.506
Signature: 1.3.506
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1546
Sitzung vom 14. April 1546  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1546] Tocius facultatis consensu, ut gravamina facultatis excuteret, eligitur; ea enim spes tenebat omnes, quae, quantum licuit et vires permittebant suae, effectum sortita est.

    Primo aromatarii expendendi in rebus eorum gerendis veniebant. Qui omnes vocati, gravamina dominorum inclitae facultatis ob oculos illis posita agnovere. Ne igitur in posterum exercerent, que non didicissent, denique ut coctura illorum et alia fideli opera diligenciores fidelioresque reperirentur, serio illis iniunctum est, quare publica visitacio officinarum aromaticarum in hoc ex gremio facultatis doctoribus electis habita est et eo quidem prognostico, ni prospicerent, ut omnia ordine et pro decoro utilitateque publici commodi apud eos fierent disponorenturque, fore, ut sequenti tempore auriga ad fores apotecae cum curru statuatur, et in eundem exoleta et infrugifera deponantur et Danubio mandentur, ne, quod omnium opinione utile et salubre esse debebat, nocivum cognosceretur, quod tandem et artem et artifices ac ledit pocius et officit, quam quod commodet, cum tota artis racio ad iuvandum non ad nocendum composita sit.

    Visitavere et revidere officinas excellentissimi viri

    doctor Wolfgangus Latzius,

    doctor Mathias Cornax,

    doctor Ioannes Haring, praesalutato tamen pro more magistro civium per ordinatos domino doctore Iacobo Walch et

    doctore Christophoro Hifftel. Erat disignatus visitandi dies Julii 19. et ordo quoque visitandorum prefixus; magister autem civium et ex civium numero aliquos huic operi adiunxit. [fol. 144v]

    Secundo cum empiricis nostris, qui indoctissimis sane magistris usi, quique pro bona parte ex cadem indocta schola pauca et incerta eorum experimenta retulere, ingens facultati labor accessit, ita quod retroactis annis numquam fieri potuit, hoc anno confectum et transactum est. Vocati sunt barbitonsores empirici omnes et hii etiam, qui longo tempore in Vienna chyrurgiae opera exercuissent, nihilominus sese omnes examini pro racione privilegiorum facultatis submisere et obtulere offerenda, quare congregaciones habitae sunt multae, in quibus tum haec, quae ad ipsos, tum ad extraneos et adventicios chyrurgos spectabant, qui partim sese facultatis privilegiis quoque conformabant, acta sunt. Nomina illorum haec sunt et primo domesticorum:

    Meyster PeterRinckler dedit sol. 12;

    Meyster Paul Diklewang dedit sol. 12; item pro litteris testantibus sol. 12;

    Meister Michel Schilling dedit sol. 12;

    Meister Sixtus dedit sol. 12.

    Externi et adventicii:791Anthonius claudicans Italus dedit Ungaricalem in auro.

    Item idem Anthonius de Mannis dictus pro litteris testimonialibus taleros 3;

    Meyster Rief von Egingen, herniorum incidendorum peritus, dedit sol. 12.

    Item pro testimonio sol. 12.

    Item quidam Carolus, hernicae seccionis, dedit sol. 12.

    Item a precedente decano relicti sunt mihi, qui in divisionem cessere floreni Reinenses 5 et crucif. 13, ita ut summa perceptorum sit flor. 21 crac. 13. [fol. 145r]

    Tertio bona deliberacione et eorum hominum habita est racio, qui nunc passim in civitate quasi novam agendi artem constituunt et homines cuiuscumque condicionis et affectus fumo inficiunt cynobaris vel mercurii, et, cum prorsus indocti sint et unico hoc calipodio calcient omnes, vocati sunt et intuitu christianae pietatis et publice utilitatis illis iniunctum est, ut in posterum neminem hoc fumo inficiant, nisi presentent decano pro tempore, quicumque tandem hac in parte eorum operam imploraverit, ut investigata causa illis miseris, quod ex re illorum sit, indicetur, vel ut is, qui sese fumo submittit, primo, si res ita postulat, iudicio periti humores peccantes expurget aut phlebothomia plethoriam corrigat etc. Et ne imprudentes fumi exhibitores impune unico hoc calipodio in ledendo pocius quam commodando progrediantur, audaciae et temeritatis frenum hoc impositum est, ut a fumo omnes, quos habuere in tali eorum opera, rursus presentent; si autem fumo periisset, eundem quoque coram decano designarent, quo facultas cercior de tali operacione facta, an plus salubris vel insalubris esset, in posterum vel in totum hanc curam tamquam pestem ex civitate eicerent, vel si minus, eandem dextre tractarent, ad dextrum et salutarem reducerent usum, ut scilicet inde auxilium non detrimentum humanae saluti accederet.

    Quarto incubuit facultati infaelix labor pro extirpandis ad civitatem hanc confluentibus Iudeis, qui et ipsi, pretextu artis, christianorum saluti atque predones in hac vasta civitate insidiabantur. Quare facultas regiminis implorando auxilium obtinuit decretum, ut Iudei docerent, qua authoritate hac in civitate degerent, tum eciam ita ad curandum homines temere sese intromitterent. Aliqui hoc decreto territi discessere preter quidam nomine Lazarus. Is tamquam in vasta sylva latro abscondebatur, ita ut sepe cum decreto, quod sibi offerri debebat, inquiri non poterat. Nam mutando loca et domus latitabat, obiter rursus emergebat et conspiciebatur; [fol. 145v] in quibus autem aedibus maneret, famulus facultatis neque regiminis minister certo scire poterant. Magnus impostor, qui et Principes viros dolo iudaico ita circumvenit, ut gratiam quoque apud illos mereri videretur.

    Inter Iudeos Constantinus quidam Italus et aromatarius sese connumerari conquestus est, cum simile decretum quasi a senatu Regio sibi datum fuerat et iniunctum, ne in posterum sese artis operibus immisceret et a curando abstineret. Sed hic Constantinus infensissimus facultati a sinistra sua practica in angulis non cessat, et errores sui non ita deprehensibiles sunt ob populi multitudinem et civitatis amplitudinem; non secus ac predones, qui in vastis et densibus silvis haud facile capiuntur.792

    Ista acta sunt et ideo annotata, ut posteritas, quemadmodum vidit et nunc, videat, quantis calumniis ars integerrima subsit. Malae hominum mentes et mali animi turbant omnium rerum ordinem, ut nostro quoque tempore videre fuit, quod tandem et Cesareae Maiestati, ordinatae a Deo potestati, et omni iustae ordinacioni sese Principes nonnulli Germaniae et civitates Catilinario quodam spiritu opposuere, novas et pro voto illorum ordinaciones, omnia sub pretextu sacratissimae religionis substituere et ordinatam a Deo postestatem et rerum ordinem invertere et supprimere conati sunt. Hinc utrinque validissimus exercitus, vastaciones et clades effatu dignae et hibernaciones visae sunt. Deus pro sua infinita clemencia largiatur, ut per Sacram Maiestatem Caesaream, Dei optimi maximi locum tenentem in terris, in iustum reducantur ordinem et obedienciam omnia et ita, ut in hiis Dei voluntati et gloriae omnia subscribantur. Amen. [fol. 146r]

    Quinto privatae nonnullae facultatis acciones decisae sunt, ut de dividundo exiguo facultatis peculio et alia non ita magni momenti. Preterea audita est excellentissimi doctoris Lazii peticio, que a Regio senatu ad magnificum rectorem, a magnifico rectore ad facultatem nostram delata est. Quare ad793facultatis postulacionem prefati domini doctoris Laziipeticio talis quodammodo audita est, nimirum ut Dioscoridis interpretacio ibi libera esset, vel ut anatomica publicitus et prelegeret et tractaret; tum etiam ut stipendii sui fieret inauctio. Super huiusmodi peticionem facultas requisita, deliberata racione, haec fere responsi loco ad magnificum rectorem dedit: Facultatis non esse, ut prescribat Regio senatui de augendo vel diminuendo stipendio; sed que ad reliqua, facultas, cum scholarum recte instructarum et florencium architipum ob oculos ponat, tum facile agnoscit, debere in professione medica esse ordinarium theorice et alterum practice, ut vocant. Hic secunda pomeridiana practicum insignem a capite ad imos usque pedes uno anno profiteri, altero curam febrium exequi debere; Theoricum794horam profitendi habere matutinam, uno anno Aphorismos Hippocratis, altero parvam quam vocant Galeni artem publice docere habet. Tercius professor intercalaris, qui duodecima statim a prandio docet, ea prelegere debet, quae ad artis proprie preparamenta spectant, ut de elementis, de temperamentis, de facultatibus naturalibus, de constitucione artis, immo et simplicium, si ita res postulat, cognicionem ex Dioscoride, quam tamen quivis doctorum ostensione sicut et anatomica suis auditoribus pro more et consuetudine, quociescumque etiam occasio monet, tradere debet. De anathomica administracione agendum, ut moris fuit, scilicet ut iunctim lectores, presertim iuniores et reliqui facultatis, intersint et operam suam adiungant; lectoribus tamen precipue hoc onus impositum esse debere. Quid desuper conclusum, magnifico rectori et toti Consistorio patet. [fol. 146v]

    Exposita decanatus huius mei sunt haec:795

    Doctorum facultatis numerus erat novem pro tempore;

    cuique oblati sunt floreni 2, facit florenos 18.

    Pedellus accepit flor. 1.

    Notarius pro labore suo accepit sol. 4.

    Pro decretis a Regio senatu presentandis dedi cruc. 12.

    Ut autem ea, quae fasciculo quodam enumerata prius sunt, perficerentur, congregaciones variae et multae habite sunt.

    Prima in profesto Philippi, ubi expositi sunt pro pane et vino cruc. 10.

    Secunda habita est 14. Maii; pro bucino et pastaceis cruc. 18, 4. den. 2.

    Tertia habita est 30. Maii, ubi barbitonsores auditi; pro bucino et alio vino cruc. 20. Quarta in principio Iunii pro audienda D. Laczii peticione; nihil.

    Quinta 4. statim die post auditur doctoris Lazii peticio et tractatur, prout compendio prenotatum est; pro vino dulci etc. cruc. 16.

    Sexta Iunii 28. habetur de visitandis miropoliis, concluditur etc.; expositum pro vino dulci et pane cruc. 14.

    Septima et ultima in electione novi decani; pro vino dulci et pane exposita sol. 2 den. 8. Summa expositorum flor. 21, sol. 2, cruc. 2, den. 2 etc. [fol. 147r]796

    [1546/ 1547]

    Anno Domini 1546797 ego Mathias Cornax Olomucensis, artium et medicinae doctor, electus sum in decanum medicae facultatis pro mutatione hiemali in mea absentia. Accepi autem ladulam cum privilegiis et sceptrum per pedellum a precedenti decano ad me missa. Haec autem sub meo decanatu gesta sunt in hunc codicem referenda.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    791 Wurde zentriert eingetragen.
    792 Durchgestrichene Randglosse am linken Seitenrand.
    793 Das nachfolgende Wort wurde gestrichen.
    794 Im Original ursprünglich: Theoricus horam profitendi habet matutinam;dann ist da Prädikat, der indirekten Rede halber, in den Infinitiv gesetzt; das Subjekt hingegen unverändert geblieben.
    795 Wurde am oberen Seitenrand zentriert eingetragen.
    796 Zwischen Fol. 146 und 147 ist ein Blatt herausgeschnitten, ohne dass die alte Foliierung darauf Rücksicht nimmt. Es folgt Handwechsel.
    797 Datum wurde am oberen Seitenrand zentriert eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.