useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.514
Signature: 1.3.514
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1548
Sitzung vom 14. April 1548  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1548] Anno Christi 1548 preter ordinem, motu nescio quo, ornatissimorum facultatis medicorum virorum unanimi consensu pro nunciatur decanus eiusdem facultatis Franciscus Emericus, ordinarius operariae artis professor. Est decanatus suus hic sextus, bono, quod Deus velit, auspicio.

    In festo sanctorum Tiburcii et Valeriani.815

    Acta816varia hoc decanatu tractata sunt, precipue tamen thermarum ergo in Altenburg817, quas olim floruisse multorum testimonio constabat, nunc interceptas ac ob belloram iniuriam desolatas, reducere ad mortalium usum quidam FranciscusDer, nobilis et eius loci dominium habens, strenue conabatur. Id tamen non ita libere sibi permittebatur, verum a Maiestate Regia suaeque818Maiestatis magnificis viris consularibus subornati sunt facultatis doctores, ut locum, thermas earundemque qualitates omnes coram et sensibiliter scrutarentur ac de iisdem eorum ad Regium senatum iudicium referrent, primitus tamen toti facultati, prout factum est.

    Revisere thermas selecti ex facultate tum temporis decanus Franciscus Emericus, ordinarius practice, Ioannes Entzianer, senior facultatis doctor, item doctor AndreasPerlachius.

    Thermae, ut sulphureae et aliarum nitrosarum qualitatum participes, in diversis affectibus pro racione etiam temperaturarum diversarum humanorum corporum ex racione et experiencia utiles iudicate sunt, quemadmodum in scriptis Regio senatui certificacio oblata est. [fol. 152r]

    Frequentes harum thermarum gratiaconvocaciones habite sunt, accepit tamen pro labore facultas in communi tal. 5, quisque electorum doctorum totidem, famulus facultatis 2.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    815 Wurde zentriert eingetragen.
    816 Dieses einzelne Wort wurde zentriert eingetragen.
    817 Randglosse am linken Seitenrand in anderer Schrift.
    818 Randglosse von anderer Hand: disce grammaticam!
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.