useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.519
Signature: 1.3.519
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Oktober 1548
Sitzung vom 15. Oktober 1548  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [15. Oktober 1548] Decanatus secundus doctoris Christopheri Hüftel,electus 15. die Octobris per clarissimos viros medicine doctores in decanum, anno 1548.

    Clarissimus dominus doctor Franciscus Emericus, precedens decanus, per pitellum presentari fecit ladulam facultatis medice una cum sceptro et pecunia ut supra preter 4 sol., qui pitello eodem die dati sunt. Apud precedentem decanum consul et senatus Viennensis hortati sunt, ut facultas medica subiret illum laborem, ut balneatores examinentur in arte cheirurgica. Cum vero facultati visum fuerit, quod res ipsa utilis et necessaria esset, lubentissime suscepit hanc provinciam et ex ordine, ut sequitur, auditi sunt:

    Mag. Augustinus Stur im Radgeslein;

    Hannß Mayr auff der neuen padstuben;

    Michael Stetner an sand Steffanpad;

    Matheß Forstner am pad pei den Himelporten;

    Sigmunt Silber am pad am roßmarck;

    Hannß Roßmulner auff der padstuben Hochempruck; [fol. 153r]

    Hannß Padauer am kanczeley padt;

    Peter Kramer am pad an roren;

    Hannß Hierner am pad under den Haffner;

    Wolffgang Hierner am pad am schweinmarck;

    Wolffgang Haß am pad in der Wolczeil.

    Ille admissus est sine examine propter senium. Illi omnes auditi et examinati sunt 28. Ianuarii anno 1549, ac admissi cum condicionibus:

    Primo, ut nullus exhibeat aliquam medicinam intra corpus;

    secundo, ut nullus curet morbum gallicum;

    tertio, ut nullus accipiat aliquem ad curam in difficili casu solus;

    quarto, si aliquem in civitate scirent, qui practicaret in chirurgia aut morbo gallico et non esset examinatus, quod significent decano pro tempore facultatis.

    Quilibet ex hiis solvit facultati 12 sol. et 6 cruc. pidello.

    Item feci vocare per pidellum Mag. Iorium Kogelman, et examinatus ac admissus solvit 12 sol. et 6 cruc.

    Item Mag. Peter Hamerstingel peciit examinari super hiis duobus: de cura morbi Gallici et de cura tinee, et auditus et admissus solvit 12 sol. 6 cruc.

    Item Mag. Sigismundus barbitonsor, qui prius fuit examinatus et non solvit, dedit 12 sol. et 6 den.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.