useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.569
Signature: 1.3.569
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Oktober 1552
Sitzung vom 13. Oktober 1552  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [13. Oktober 1552] Decanatus quintus supernumerarius doctoris Lazii Viennensis,886theorices ordinarii, sacrae Romanae Regiae Maiestatis consiliarii et historiographi, quem ille victus praecibus dominorum doctorum de collegio, etsi invitus et alias occupatissimus, tamenbenemerendi ergo suscepit administrandum a festo divi Colomanni anni 1552. usque ad festum Tiburtii et Valeriani anni 1553. In cuius officio acta sunt, quae sequuntur.

    Percepta:887

    1.)Ab antecessore 3 flor.

    2) A Mag. Volfgango Milio pro inscriptione ad facultatem 4 sol.

    3) A dominis duobus doctoribus petentibus simul ad facultatem, domino doctore Ludovico Kunig et doctore Michaele Spitaller 12 tal.

    4) Ab eisdem pro ingressu ad consilia 12 sol. den.

    5) A Mag. Vuolfgango in baccalaureum medicine creato 12 sol. den.

    6) A dominis duobus doctoribus petentibus simul ad facultatem, domino doctore Casparo Pyrpach et doctore Schankerle 12 tal.

    7) A domino Petro Raymundo Amadeno creato in doctorem 6 tal.

    8) A domino doctore Andrea Planco pro ingressu ad facultatem 6 tal.

    9) Ab ambobus pro admissione ad consilia 12 sol.

    Summa facit 44 tal.888

    Exposita:889

    Doctoribus senioribus ex conclusione simul divisi in congregatione ultima facultatis in Quadragesima celebrata 36 flor., unicuique doctori 6 flor. adsignans, quorum nomina erant:

    Rector D. Cornax,

    Decanus D. Lazius,

    D. Enzianerus,

    D. Franciscus,

    D. Schröterus,

    D. Czeyselius. 890

    Pedello facultatis numeravi pro salario tallerum = 1 tal. 1 sol. 10 den.

    Pro festi sanctorum Cosmae et Damiani celebratione cantoribus 1 flor., organistae 4 sol., calcatori 1 sol. Et magistro chori 24 [cruc.],fecit 2 tal. 6 den. In quinque congregationibus pro rivolio vino et crustulis

    exposui 10 sol. den.

    Summa facit 40 flor., 3 sol., 4 cruc. Deberem itaque facultati residuum 3 tal., 5 sol. minus 4 cruc. [fol. 170r]

    Hanc igitur pecuniam, quae facit 3 talleros, 14 den., successori domino doctori Cornaci per pedellum una cum ladulis, sceptro ac sigillo presentari feci.

    Gesta.891

    In hac mutatione hiemali atrocissima pestis Viennae ac per universam non modo Austriam, verum etiam Germaniam grassabatur, quae medicis quoque infesta fuit, sublatis e medio optimis viris D. Francisco Vesalio892 et Ioanne Lefflholcz, medicinae doctoribus ac collegii nostri membris non postremis. Interemit haec et apothecarios plaerosque ac aliquot aedibusexuit. In hac similiter mutatione D. Petrus Raymundus Arnodenus admissus ad examen insignia doctoralia accepit, me vicecancellario893a Nuncio Apostolico constituto et D. Francisco parente ac promotore. In hac denique mutatione quatuor doctores in Italia atqueGalliis creati, pro consuetudine recepta et maiorum legibus, repecierunt factis faciendis. Horum nomina:

    D. Ludovicus Kunig,

    D. Michael Spitaller,

    D. Casparus Pyrpach,

    D. Christophorus Schankherle.894

    In saepenominata mutatione Mag.Vuolfgangus Milius ex Valle Sancti Ioachimi coronam lauream a me, consentientibus doctoribus, examinatas accepit. [fol. 170v]895

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    886 Wurde in Blockbuchstaben eingetragen.
    887 Eintrag zentriert.
    888 Eintrag zentriert.
    889 Eintrag zentriert.
    890 Die Namen wurden rechtsbündig eingetragen.
    891 Eintrag erfolgte zentriert.
    892 Randglosse am linken Seitenrand.
    893 Vermerk am linken Seitenrand: vicecancellariusund nota bene.
    894 Vermerk am linken Seitenrand.
    895 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.