useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.609
Signature: 1.3.609
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1556
Sitzung vom 14. April 1556  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1556] In die Tiburtii et Valeriani martyrum anno 1556. electus est, urgentibus multis necessariis causis, sextum in decanum inclytae facultatis medicae generalis studii Viennensis Vuolfgangus Lazius Viennensis, philosophiae et medicinae doctor, eiusdem facultatis in theorica primarius, sacratissimae Romanae Regiae Maiestatis consiliarius et historicus, quod munus, posthabita praerogativa Regia et innumeras alias molestias postergando idem reipublicae literariae ergo in se lubens recepit. In cuius officio acta sunt, quae sequuntur.

    Percepta:974

    A domino decano praecedenti accepi: 22 flor. 2 sol. 16 den.;

    A chirurgo Michaele Garr in Cancellis 1 flor. 4 sol.;

    Ab inscriptis 6 sol. den.

    Summaperceptorum975

    flor. Rhen. 24, sol. 4 et quatuor cruciati.

    Econtra exposui ut sequitur:

    Exposita:976

    Pedello nostro dedi nomine praecedentis decani pro mutatione hiemali elapsa, quando solutio illi facta nulla fuerat, 1 tallerum.

    Eidem pedello pro mutatione mei decanatus 1 tallerum.

    Pro vini Vipachici duabus mensuris in congregacionemeae electionis et pane 6 patzen, facit 3 sol.14 den.

    Item in secunda congregatione a principio Iulii super ambitione chirurgi Manii, qui locum in xenodochio Regio recuperare conabatur, pro vino et pano 1 sol. den.

    Item tertia congregatione 10. Augusti ad mandatum Regium de eligendo phisico castrensi, pro vino dulci et alio 18 cruc.

    Quarta congregatione 18. Septembris ad instantiam Mag. Michaelis Garr, balneatoris in Cancellis, pro vino communi 5 cruc.

    Quinta congregatione pro vino Rivolio ad eligendum novum decanum 12 cruc.

    Item pro pane et vino communi 5 cruc.

    Summa facit 3 flor. Rhen., cruciatos 5 et nummos 2.977

    Accepta: 24 flor. 2 sol. 4 cruc.978

    Exposita: 3 flor. 4 sol. 14 den.979

    Defalcatis igitur defalcandis debeo facultati flor. Rhen. 21 minus 2 sol.980

    Quam pecuniam sequenti decano in praesentia dominorum doctorum de collegio paratam obtuli et, ut ipse in acta referat, volo, exemplum meum secutus. Pecuniam pro admissione ad consilia dominus doctor Reisacher sequenti offeret, quia mihi non numeravit.981

    Ego Michael Spitaller, pro tempore decanus sequens, fateor me accepisse a domino doctore Wolfgango Latio, hystoriographio et consiliario Regio, praecedente decano, 21 flor. [fol. 189r]982

    Qui nomina matriculae nostrae dederunt:

    Hieronymus Lauterbach, magister artium, ne illi fraudi sit, id quod ego publice testor, ante biennium audire lectiones incepit, cum morem nesciret, se primum inscribi curavit. dedit 2 sol.

    Iacobus Gruober Ingolstadiensis, magister artium, dedit 2 sol.

    Helias Anhart Graczensis dedit 2 sol. den.

    Res memoria dignae gestae hac ipsamutatione.983

    Expeditio in Hungariam adversus Thurcas suscepta hanc causam habuit eumque sortita est finem. Cum inducias quinquennio elapsas Tirannus Ferdinande Regi renunctiasset, confestim munitissimum castrum haud procul Quinqueecclesiis situm, Sigeth nomine, quod solum in medio hostilis agri in fide Regis virtute praefecti manserat, obsidione cingere coepit sub exitu fere Martii mensis. Quod ubi Regi allatum est, qui tum adversumBebecum, perfidum Hungarum in comitiis Hungariae proscriptum, et qui Transylvaniam ad defectionem solicitaverat, iusta arma parabat, comitiis provinciarum suarum hinc inde transactis, qua potuit celeritate atque fide oratores etiam petitum auxilia ad proceres Imperii, qui tum apud Ratisponam convenerant, misit. Et ne mora praesentibus obesset, collecta ex censu pecunia et ex proprio fisco, quidquid erat, concessa, militem duobus in locis scribere occepit, dato negotio Nicolao a Bolvila984Alsatae, impigro homini, ut per Sueviam ac ad lacum Acronium legionem peditum, quam regimentum vocant, tum in verba adactum, celerrimis itineribus Viennam deduceret. In Austria interim aliam Theodoricum Marcellum scribere iussit; ipse, cum paulo ante provinciarum Austriae apud Viennam et Hungarorum apud Posonium conventum absolvisset,nondum elapso Aprili, Pragam Bohemiae concessit, ut in communia belli consilia suppetiasque tam necessarias eius quoque regni incolas pelliceret. Id cum feliciter ac magnis sudoribus ac infra dignitatem etiam corporisque vires tandem perfecisset, nihil antiquius habuit, quam ut obsessos in Sigeth Castro obsidione, quae iam in multam aestatem trahebatur, liberaret. In eius consilii eventum equites cataphractos iaculatores, quos nigros appellant, ad summam 300 ex Austria contractos, et levioris armaturae Hungaros, quos Husseronesdicunt, paene mille in Hungariae mediterranea praemisit, ut ad Canisiam in finibus Styriae et Hungariae peditem praestolarentur et quos provinciae caeterae Austriae armare equites dicebantur.

    Dum haec in Pannonia secunda aguntur, Theodoricus Marcellus cum sua legione et equitibus [fol. 189v] Hungaris gravisque armaturae Germanis haud paucioribus 600 adversus Bebecum, qui agrum Hungariae ulteriorem infestum reddere non cessabat, paene sub exitu Maii mensis, movit ususque et fortuna et itinere haud sane incommodo, in finibus Cassoviae arces munitiores Bebeci tres in deditionem accepit. Quo tempore, adulto iam Iunio, altera etiam legio, quam Bolvilusex Suevia adduxerat, se cum utriusque generis equitibus ad Canisiam coniunxerat et nulla interposita mora in hostilem agrum transgressa, Baboczam, munitum castrum, quod superioribus annis Thurce nobis eripuerant, quatuor miliariorum intervallo a Segetho dissitum, obsidere coepit, eo consilio, ut hostem ab obsidione Segethi ammoveret. Quod et factum est. Sed non sine nostrorum discrimine. Quippe, ut fit, ubi de exploratorum fide dubitatur, prius ad Baboczam hostes conspecti sunt, quam fama ad nostros de soluta obsidione Segethi fuisset perlata. Itaque sine ordine et, ut fit, ex tempestate iacturaque tormentorum trepidi, cum Thurcis, qui numero et loci commoditate superiores fuerant, Regii congredi coacti, cum ad virtutem nihil reliqui fecissent, postremo deserti ab Hungaris et Styriis, retro pedem ferre coguntur. Quo in discessu virtus emicuit inter caeteros Bolvilorum duorum, comitis Serinii Croatae, et qui castrorum praefectus fuerat nobilis Equitis a Staynapruna Suevi. Excelluere etiam ac paene supra fidem 300 equites iaculatores Austriaci et, qui his praesulebant, duo ex Austria nobiles viri Puechamius, Ruberius et Gilius,985donati eapropter a Ferdinando Rege virtutis ergo aureis torquibus etmilitari cingulo. Horum enim virtute factum est, ut et machinae et ped[it]es sine maleficio hostium, dum hi tormentis suis, nunc eminus nunc cominus pugnando hostem a tergo morantur, Czorgam, proximum oppidum ac castrum, itinereduorum miliariorum pervenerint.

    Dum haec in Pannoniis fiunt, Bohemi mille equites cataphractos iaculatores, quos nigros vocant, in Moravia armant, designato delectusloco ad Strasniczam, haud procul Austriae Hungariaeque finibus, Ferdinandus insuper, Austriae archidux, Regis filius, ne haberent, quod provinciae conquererentur, novae atque adeo repetitae expeditioni dux designatur. Quiantequam copias omnes apud Viennam educere in aciem potuere, Thurcae Segethum castrum denuo ac eoque graviori [fol. 190r] obsidione cingere pergunt. Sed elusit omnes hostis tam potentis minas praefecti virtus — nec nomen posteros celandum reor, — Marcum Croatum vocant — usque adeo, ut Halybassae,986qui Thurcico exercitui praeerat, ad summumquatuordecim milium, lachrimas excusserit solvereque obsidionem nolens volens vel cum damno coactus fuerit.987

    Quod ubi est a Rege inclyto acceptum, qui consultando cum suis eo in bello nullam omnino intermiserat occasionem, filium praepropere, de quo supra diximus, ducem expeditioni designatum, cum comitiva 500 equitum nigrorum in Hungariam dimisit sub exitum paene Augusti mensis, adiuncto equite Bohemico ac Moravico, quem diximus in delectu ad Straznizam mille numerum explevisse, additis etiam novis ac maioribus machinis, quas e Praga adduci curaverat. Dum hi ad reliquias exercitus nostri, qui ad Canisiam expectabat, in finibus Styriae ac Hungariae magnis itineribus contendunt, ingens est accepta clades ab ea legione, quae ultra Danubium adversus Bebecum in Cepusio militabat. Causam cladis hanc fuisse aiunt. Mutuis odiis duces certabant; Marcellus, qui pediti praefuerat, et Vuolfgangus Buechamius, qui equitem ducebat, atque alter alterius laudem ad se trahere nitebatur. Quod ubi exploratum a Bebeco est, homine ad dolos omnes alioquin instructo, dum nostri ad Rozenau, castrum Bebeci, vigilias negligentius curant, ut qui in summo ocio ac alta pace tum castrametabantur, mille et quingentos equites Thurcicos e Buda accitos praeter omnium spem opposuit, et quia fama res quasvis augere solet, sparsa ea de 30 millibus nostros ita terrefecit, ut sua sponte castris exuti, antequam adhuc hostes in conspectu essent, pedem retro ferre Caepusium versus coeperint.988 In eo discessu, qui noctu factus erat, ducum animi ita effeminati dicuntur, ut deserto milite, relictis post se machinis, primi fugam inierint exemplo timiditatis apud posteros memorando. Ibi quid facerent pedites, destituti ducum praeceptis, destituti iumentis, quae machinas traherent, destituti animo denique et militari audacia, in regione praesertim hostili, incognita atque etiam ob perpetuos saltus fluviosque invia? Fugam itaque capessunt citra ordinem omnes, ut, nisi equites iaculatores Germani Hungarique levis armaturae tergum clausissent, qui egregie pugnando iaculandoque hostem insequentem morabantur, actum ibi de omni peditatu fuisset.

    Tantus terror praeoccupaverat [fol. 190v] animos nostrorum, ut machinas in itinere passim relictas multis postea diebus partim Thurcae compararint, partim Cepusienses cives sua virtute receperint, prae timore milite Germano omnem operam in iis traducendis effugiente. Itaque machinas amissas ea in clade quatuordecim ferunt; minor in milite iactura accepta, ducentis modo, ut multi ferunt, desideratis, quos in servitutem foedam abactos triumphabundi Thurca ac Bebecus Budam pertraxerant.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    974 Wurde zentriert eingetragen.
    975 Wurde zentriert eingetragen.
    976 Wurde zentriert eingetragen.
    977 Wurde zentriert eingetragen.
    978 Wurde am linken Seitenrand vermerkt.
    979 Wurde am linken Seitenrand vermerkt.
    980 Der nachfolgende Eintrag wurde gestrichen.
    981 Handwechsel.
    982 Handwechsel.
    983 Wurde zentriert eingetragen. Das Folgende ist der erste Entwurf zu jener Darstellung, die Lazius zu einem Bericht an Ulrich Fugger ausarbeitete. Handwechsel.
    984 Pollweiler.
    985 Wolfgang von Puchheim, Rauber und Wolfgang von Gilleis.
    986 Ali Pascha, Statthalter von Ofen.
    987 Ali hob die Belagerung von Sziget am 31. Juli 1556 auf.
    988 Gefecht bei Krasnahorka und Rosenau am 6. September 1556.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.