useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.62
Signature: 1.3.62
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. April 1503
Sitzung vom 8. April 1503  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [8. April 1503] Anno Domini 1503, in profesto Palmarum, electus fuit in decanum doctor Guilhelmus Puelinger Pataviensis, in cuius decanatu facta et gesta sunt sequencia. Primo convocati sunt domini doctores ad recipiendum racionem ex decano precedenti, et erat altera die post Marci Ewangeliste, qua facta facultas obligabatur decano precedenti 68 den. Viennenses, quos eidem statim dedi.

    Eodem die dominus doctor Cuspinianus fecit computum de perceptis in suo decanatu et obligabatur6 libr. 3 sol. 10 den., de quibus exposuerat 17 kruc., quos statim eidem defalcavi et restitui unacum 4 flor. Renens., de quibus infra dicetur.190

    Eodem die domini doctores Iohannes Marckhart et Cuspinianus videntes, quod doctor Martinus Stainpeis et Bartholomeus Stäber, tutor filiorum Tichtel, repeterent contributam ad Lintz pro extorquendo contra empericos privilegio, quod et impetrarunt, pecuniam, petiverunt sibi a facultate pro neglecta per spacium septem ebdomadarum practica aliquid dari, quibus facultas in viam muneris statim 4 flor. Renens. assignavit, quos ad necessitatemfacultatis prefati doctores restituere seu contribuere spoponderunt, tamen dominus doctor Stäber loco filiorum Tichtel, quorum tutor erat, statim unum florenum Renensem ad mensam pro relevamine facultatis libere et sponte dedit et assignavit, post prius datos duos Renenses de quibusdam 10 Renensibus, qui apud eum ex redempta vinea facultati impignorata remanserant. Dominus doctor Stainpeis nihil dedit, sed illos duos Renenses ad se rapuit, quia restabant sibi solvendi a facultate pro pecunia ad Lintz contributa, et obtulit se ad dandum 11lotones argenti pro facienda imagine Cosme, quos speramus ex eo aduc.191

    Eodem die recepi censum ex domino Cristanno 13 sol. 10 den. a festo Natalis ad Georgi, de qua pecunia dedi pedello stipendium suum, videlicet 12 sol. den. et pro collacione 15 den.

    Dominus doctor Cuspinianus post singula defalcata obligatur 2 libr. 40 den. et dedit192. Pro fune ad fontem dedi 16 kr. et 11 kr. pro reformacione fornacis stubelle Iohannis.193

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    190 Am linken Seitenrand: De censu nihil.
    191 Am linken Seitenrand von anderer Hand: Sed alia dicta tunc obmisisti frater carissime!
    192 Diese zwei Wörter wurde fast unleserlich verschmiert.
    193 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.