useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.69
Signature: 1.3.69
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Jänner 1504
Sitzung vom 24. Jänner 1504  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [24. Jänner 1504] Item feria quarta in vigilia Conversionis Pauli iterum facta est congregacio facultatis ad peticionem domini rectoris Mag. Cristoferi, videlicet Kulber ex Gretz, ad deliberandum super sumptibus pro nuncio ad Regiam Maiestatem mittendo, quom universitatis peccunia in archa multum sit exigua. Super hoc conclusum, quod prius adeatur consulatus solempniter per totam universitatem et proponatur eis, prout conclusit facultas in congregacione universitatis, que talis fuit: quod mittendus sit ad Regiam Maiestatem rector cum aliquo ydoneo viro, quem facultas prius nominabit, si alie facultates nominabunt, sub largis expensis universitatis. Consulit tamen facultas, ut prius rector cumsolemnitate senatum huius urbis adeat et proponat coram civibus, quia perpetua contencio sit inter ipsos cives et universitatem et forte unaqueque parcium suas habeat fortissimas raciones, ut illa rixa dissolvatur et fiat perpetua concordia et unio; quod ipsi cives similiter mittant aliquos ad Regem, quibus dent plenam potestatem et universitas similiter; quodcumque Regia Maiestas partibus auditis decreverit, ratum habeatur, ne postea domini cives conqueri possint contra mittentes, quod contra cives quedam proposuerint et illis postea indignentur, ut sepius contigit.

    Item cum hoc etiam conclusum est, quod dicatur rectori et aliis facultatibus, quod facultas multa pro impetracione privilegii prius exposuerit et contribuit etiam per capita mittendo proprias personas ad Regiam Maiestatem pro bono etiam et commodo universitatis, et nihil pronunc in archa haberet. Peteret itaque facultas, ut in huiusmodi contribucione pronunc supportaretur.

    In presenti congregacione exposui 5 den. pro vino. Item scribe domini Iohannis Krachenwerger ex parte supplicacionis 60 den. Item quodam [sic!]scriptori ad rescribendum supplicaciones duas 3 cruc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.