useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.104
Signature: 1.4.104
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Mai 1564
Sitzung vom 26. Mai 1564  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [26. Mai 1564] 26. Maji habita est tertia congregatio, ut aliquid definiretur de quorundam nostrae facultatis doctorum gravaminibus, qui conquerebantur, se semper prae reliquis ad balneatorum examen vocari, cum tamen illa qualiscumque pecuniola, quae a balneatoribus dari solet, aequaliter in omnes, qui etiam rarissime interessent distribueretur. Conclusum autem est unanimi omnium doctorum tunc praesentium consensu, ut solo Doctore Lazio superintendente et seniore facultatis excepto, qui tunc ob officium tum peculiari privilegio caesareae majestatis exemptus esse debet, omnes reliqui vicissim teneantur suo ordine quatuor hujusmodi examini interesse, alias illi158, quem ordo tangeret et non interesset, detrahendum esse, quod pro rata illi ex ea pecunia cedere deberet. Nihilominus licere omnibus reliquis etiam praeter quatuor istis examinibus interesse.

    Audita sunt acta decanatus D. Heliae Anhart, quae postea approbata fuerunt. Tunc enim ob paucula quedam verba dilata fuit approbatio.

    Eodem die approbata fuerunt acta D. Doctoris Michaelis Spitaller.

    Tractatum etiam fuit de actis D. Mathiae Cornax, quae videbantur aliquam continere calumniam decani, sed utriusque partis consensu per commissarios, consentiente et approbante postea facultate negotium compositum est.

    Liber quidam testamentorum, qui rectoris proprius est errore quodam in nostram ladulam translatus restitutus est consentientibus d. doctoribus.

    Exposui in ista congregatione pro mensura dulcis vini et mensura Austriaci et 6 panibus 27 cruc. [fol. 50v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    158Nota bene am linken Seitenrand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.