useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1057
Signature: 1.4.1057
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. September 1595
Sitzung vom 22. September 1595  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [22. September 1595] VI. congregatio fuit 22. Septembris, in qua primo consultatum est de decreto ad nos misso propter D. Vulcanum. Intellexit facultas, ipsum accepto stipendio menstruo ad castra quidem profectum fuisse, sed intra paucos dies nonnihil infirmatum cum licentia Viennam repetiisse, qua quidem in re facultas illi merito condoluit. Quod vero valetudine recuperata, non salutata facultate, quae ipsum principi commendaverat in Italiam abierit, probari tanquam res indecora nullo modo potuit. Cumque medicus alius ipsius loco ex facultate desideratus fuisset, numerus autem doctorum facultatis esset admodum exiguus, conclusum, ut facta obiter mentione Judaeo Lucerna, qui ope quorundam titulum aulicum adeptus jam fuerat, proponeretur D. Conradus Colmannus. Sed illum proponi, quia e castris discessum est, postea non fuit necesso.

    Secundo, propositum negotium visitationis officinarum atque examinandorum pharmacopaeorum. Conclusum, ut cum primum decreta ad pharmacopaeos essent transmissa, visitator ei examinatorem simul deliberarent tum de modo visitandi tum de punctis et querelis, quae sint dominis commissariis proponenda.

    Tertio, cum clarissimus D. D. Andreas Isingius hinc abeat atque paullo ante deputatus fuerit examinator placuit facultati, ut in visitationis officio ego illis sufficerer.

    Quarto, vacans ob eundem D. Isingii discessum superintendentis stipendii Emericani munus autoritate facultatis mihi injunctum est.

    Quinto, Martinus Reigell medicinae studiosus stipendium resignavit simulque petiit, numerare sibi interim ex ladula pecuniam, cui consensit facultas.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.