useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1062
Signature: 1.4.1062
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. November 1595
Sitzung vom 2. November 1595  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [2. November 1595] I. congregatio. Die 2. mensis Novembris anno 1595 convenerunt apud me domini doctores collegii medici, quibus proposui:

    Primo an visitatio officinarum pharmacopaeis quibusdam nondum examinatis, nihilominus, pro ordine et. Modo, ubi et apud quem pharmacopaeum primo inchoanda sit.

    Praehabita deliberatione concluserunt domini doctores, siquidem dominis commissariis ita placeat, etiam non praemissis pharmacopaeorum examinibus, a senioris officina incipiendam esse visitationem, ita ut prima Sangeriana, altera Rappiana, tertia ad cervum aureum, quarta ad rubrum cancrum, quinta Poppiana, sexta apud aethiopem nigrum, septima apud elephantem, octava apud album angelum, nona apud leonem aureum visitentur.

    Ordinem vero et modum visitationis ex caesarea pharmacopaeorum reformatione petendum et extrahendum esse.

    Secundum, in hac ipsa congregatione a me propositum erat, de correctione errorum officinarum et caesareae reformationis emendatione. Conclusum, non solum visitatorum et examinatorum sed totius collegii medici opera ejusmodi correctionem fieri debere.

    Tertium, nunquid consultum foret, doctoribus extra facultatem practicantibus, quales sunt N. Mosbachius, Conradus Colmannus, junior Paravicinus et alii idipsum transmissione decretorum nostrae facultatis serio inhibere, praesertim vero Moisi, Wendl, Davidi, Judaeis et aliis [fol. 359v] quibusdam agyrthis Popponi Müller pharmacopaeo mulierculis etiam Pögerin, Bernneckherin et similibus.

    Concluditur, hoc tempore frustra omnia tentari, nec quidquam effici posse, proinde ad correctionem caeterorum errorum in fine generalis visitationis omnium officinarum instituendam, totum istud differendum potius esse. Interim tamen nemini ex nostro collegio sub poena statutis inserta, licitum esse debere, cum ejusmodi extraneis medicis, exceptis aulicis, in praxi apud aegros concurrere.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.