useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1071
Signature: 1.4.1071
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Jänner 1596
Sitzung vom 12. Jänner 1596  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [12. Jänner 1596] III.686 congregatio. Die 12. Januarii anno 96 apud me convenerunt domini doctores facultatis nostrae. Proposita, deliberata et determinata fuere, ut sequitur:

    Primo, ad propositum, qua ratione, quone modo non Judaeis, argyrtis et mulierculis quibusdam sed et doctoribus contra caesarea collegii nostri medici privilegia artem medicam in hac civitate publice et quidem impune exercentibu,s practica inhibenda fiet, ex unanimis dominorum doctorum votis concluditur, gravamen istud scripto aliquo decenter confecto, serenissimo et illustrissimo principi Matthiae, archiduci Austriae insinuandum, mihi pro tempore ut et sequentibus postmodum dominis decanis, venerandum dominum seniorem nostrum D. D. Diomedem Cornarium in hac causa adjungendum esse, quod hucusque, ut supra monui ob non communia impedimenta dilatum est.

    Secundo, deliberatio incidit, num quid in tanta doctorum et collegii nostri medici membrorum paucitate nobilis et clarissimus D. D. Eberstorffer, membrum nostrae facultatis non infimum, quem et consistorium venerabile variis officiis honorare dignatur, in posterum ad facultatis consilia, a quibus hactenus, quia religionis iuramentum [fol. 362v] reverendissimo domino universitatis cancellario Melchiori Kleselio facere recusavit, ab eodem reverendissimo, serenissimorum Austriae archiducum decretis suspensus fuit, revocandus esse videatur, praesertim cum reverendissimus universitatis nostrae cancellarius idipsum connivendo permissurum se insinuaverit, ita tamen ut praefatus D. D. Eberstorffer, donec plena illi contingat permissio et concessio, decanatus, procuratiae aut alio quopiam universitatis officio publico non fungatur. Conclusum est, reverendissimum dominum cancellarium scripto hujus rei gratia denuo salutandum et exorandum esse, quo denominatus D. D. Eberstorffer omnibus, quibus caeteri facultatis doctores fruuntur, libere gaudere possit privilegiis. Concipitur scriptum et reverendissimo domino in Novam Civitatem ibidem commoranti mittitur. Copia hujus inter acta reposita servatur. Qui Viennam reversus ad meam instantiam respondit, si eo quo permissive fieri potuisset modo, ad consilia nostra accitus fuisset D. D. Eberstorffer, eum nequaquam impedire, quin connivere potius voluisse, nec a se deputato vicecancellario in mandatis fuisse aliquid contradicere. Quia vero aperta ab eo venia licentia petatur, quam nobis absque singulari sacrae caesareae majestatis gratia et dispensatione aliaque obstacula concedere in sua potestate pro tempore non sit, moram687 aliqualem, donec certi aliquid in hac et similibus causis ex sacrae caesareae majestatis aula determinatum, quod brevi futurum ipsemet speret, ad nos pertingat, patienter nobis esse ferendam.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    686 Zuerst stand „Secunda“.
    687 Wurde nachträglich eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.