Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. September 1564] Sacra Caesarea Majestas dominus noster clementissimus audita difficultate, quae in promovendis hoc in Viennensi archigymnasio doctoribus injicitur circa professionem catholicae et Romanae religionis ab ipsis exigendam, mandat atque de caetero inviolabiliter observandum serio decernit, ut deinceps in quacunque demum studiorum graviorum facultate doctoratus aliarumque dignitatum insignia suscepturus, si sese catholicum esse et cum sancta matre ecclesia catholica communicare professus fuerit, ad Romanae insuper ecclesiae fidem speciatim profitendam minime astringatur.161
Quod ita se volle sacra Caesarea Majestas manu sua subscripta et sigillo caesareo hic impresso attestatur. Decretum Viennae quinta die mensis Septembris anno MDLXIIII
Maximilianus.
J. V. Zass D. ad mandatum Caesareae Majestatis
proprium A. Schuanbach. [fol. 52r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.115, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.115/charter>, accessed at 2024-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success