Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. Jänner 1560] Inclytae facultatis nomine supplicavi excelso regimini pro cadavere ad anatomiam, quod eadem die decollatum est ac coepta fuit ejus demonstratio 26. die per D. Casparum Pyrchpachium professorem publicum et finita est nono Februarii.
M. Georgius Walther accepit doctoralia medicinae insignia in basilica D. Stephani a magnifico nostro seniore D. Francisco cum solemnitate consueta.31
[Februar 1560] Februarius. Cornelius Fuchsius Amarfortius in album facultatis inscriptus studiosus numeravit 2 sol.
[März 1560] Martius. Magnificis et clarissimis dnis doctoribus inclytae, facultatis medicae perlegendum transmisi libellum excelso regimini offerendum contra Bartholomeum Schwartz gloriosum valde empiricum. No 12. [fol. 9v]
Diem suum obiit nocte praecedente ingeniosus doctus et honestus vir Stephanus Haubtman J. U. D. et pro tempore almae hujus universitatis rector.
Sepultus est autem in templo D. Stephani die sequente magno comitatu et luctu tam civium quam scholasticorum. Recepi libellum a magnificis et clarissimis dnis doctoribus inclytae facultatis revisum et emendatum eumque ex pluralitate votorum (cum qui disuaderent pauciores essent.) et mox sequenti die magnifico dno cancellario praesentavi cum commendatione inclytae facultatis nostrae atque cancellarius se excelso regimini oblaturum recepit.
[April 1560] Aprilis. Excelsum regimen libello nostro inscripsit, empiricum hunc apud imperatorem accusandum, quandoquidem cum aulicis commercium habeat. N° 12.
Post electionem rectoris D. Melchioris Hoffmair in domo magnifici senioris ad facultatem petivit D. Georgius Waltherus ac mox deinde officium resignavi.
Accepta: 8. Novembris in tertia convocatione facultatis accepi a D. Lazio decano praecedente talleros undecim sunt flor. 12 sol. 6, num. 20.
5. Januarii M. Georgius Waltherus doctorandus numeravit facultati et doctoribus flor. 15 sol 0 num. 0.
9. Januarii Joannes Brandesides pro inscriptione dedit 2. solid.
27. Februarii Cornelius Fuchsius pro inscriptione dedit 2 solid.
Summa: flor. 28 sol. 2 num. 20.
Exposit: 6. Novembris in tertia congregatione pro vino et pane flor. — sol. 2 num. 0.32
3. Januarii in quarta congregatione pro pane et vino flor. 0 — sol. 2 num. 8
5. Januarii quatuordecim doctoribus de facultate datus est
singulis Joachimicus unus flor. 16 sol. 2 num. 20
Summa flor. 16 sol. 7 num. 2
Residuum flor. 11 sol. 2 num. 18
quos presentavi sequenti decano. [fol. 10r]
Decanatus Doctoris Andreae Dadii anno 60.
Altero die paschae post electionem magnifici do. Melchioris Hofmayr j. u. doctoris in rectorem electus sum ego Andreas Dadius alias Kienpaum Belga decanus collegii medici in aedibus magnifici et clarissimi viri Francisci Emerici doctoris et senioris nostrae facultatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.12, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.12/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success