Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[23. September 1599] Die 23. Septembris convocata fuit dominorum doctorum de facultate congregatio.
Primo, conclusum fuit, ut festum sanctorum Cosmae et Damiani ea die, qua contingit, celebretur, atque, ut omisso [fol. 400v] certas ob causas convivio, fiat solummodo ex aerario facultatis post sacra finita collatio736 sicut inclytae nationes et facultas theologica facere solent.
Secundo, conclusum fuit, negotium D. D. Cornarii, quod scripto unacum oblatione tractatus medicinalis, ab eo nuper in lucem editi inclytae facultati proposuerat, differendum esse ad pleniorem congregationem.
Tertio, conclusum fuit, supplicanti nostro pedello pro augumento salarii annuendum esse ejus petitioni, si modo ostenderit, alias etiam facultates tres taleros singulis semestribus ei solvere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1204, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1204/charter>, accessed at 2024-05-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success