useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1207
Signature: 1.4.1207
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. November 1599
Sitzung vom 3. November 1599  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. November 1599] Tertia die Novembris habita est prima congregatio, in qua statutum fuit communi consensu et approbatione omnium dominorum doctorum, quod in futurum decani non amplius scripto ut ante, sed in plena congregatione eligerentur.

    Propositum est decretum excelsi regiminis in favorem D. D. Simonii ita jubente sua serenitate, ut is Simonius possit libere Viennae degere et praxim exercere.

    Oblatus est libellus D. D. Cornarii continens aliquot quaerimonias.739

    Item statutum fuit, quod in posterum non inserantur actis ulla verba mordacia aut pungentia collegas.

    Fuerunt quoque lecta, correcta et approbata acta D. D. Piselli antecessoris mei.

    Praelectus est quoque libellus supplex D. D. Thiel petentis ab inclyta facultate, ne inseretur actis error, quem commisit in festo sanctorum Cosmae et Damiani ex actis praecedentis decanatus. [fol. 402r] Facultas noluit annuere ejus petitioni, quandoquidem tunc temporis fuisset sanus et in vicinia.

    Lucas Golleraii, medicinae studiosus obtulit venerabili consistorio libellum contra D. D. Raigel. Fuit remissus facultati quae indignata est, quod is supplicandus consistorio, inscia vel praemonita prius facultate, eique per decanum significari jussit, quod cum suam rem modestius exposuisset, tunc responsum habiturum. Denuo is supplicavit, sed facultati. Illi D. D. Raigel respondit.

    Tunc designati sunt D. D. Magnus et D. D. Scarmiglionius commissarii, qui deinde in habitatione decani congregati, ita litem inter ambos composuere, quod D. D. Raigel dixerit, se suspicatum quidem fuisse de Luca Gollerio jam vero relinquere omnem suspicionem, eo quod alius potuerit crimen illud commissum. Nolle autem ex hac suspicione dicto Lucae aliquid detrahi.

    Caspar Leff Augustanus petiit a facultate per libellum supplicem descriptionem virium olei et aquae juniperi, scilliticae eorumque licentiam ea divendendi. Ei, cum sit hactenus insuetum, utrumque denegatum est.

    Magistri740 balneatores Viennenses supplicarunt inclytae facultati conquerentes, quod in administratione chirurgica ab aliquot doctoribus praeferrentur [fol. 402v] barbitonsores balneatoribus, quod ipsis iniquum videbatur, quandoquidem aeque examinati essent in arte chirurgica ut et barbitonsores ideo et pari gradu eos haberi consentaneum esse.

    Jussit facultas, ut illis oretenus per decanum responderetur, hactenus nullum discrimen domini doctores inter eos fecisse, quandoquidem in advocatione ad venam secandam et alias operationes plerumque ex arbitrio aegrorum dependeat pro peritia sive balneatoris sive barbitonsoris. Sed quia ipsi magistri balneatores plerumque ministros teneant rudes et ebriosos, exinde ad operationes chirurgicas minus idoneos, tunc coguntur nonnunquam medici, uti opera barbitonsorum nimirum tamquam magis peritorum. Conducant igitur ipsi ministros expertos et dexteros, tunc medicos illorum opera libenter usuros.

    Insuper voluit facultas, ut redarguantur iidem magistri balneatores praestiti juramenti non observati ab ipsorum nonnullis, quod se curis intrinsecis ingerant et absque medicorum scitu et consilio exhibeant aegris decoctum ligni et alia quam plurima pharmaca. Tum etiam ut interrogentur, cur externos balneatores, qui ad facultatem confugere debent, praeter omnem consuetudinem absque scitu facultatis ipsimet examinent [fol. 403r] et tamquam idoneos alibi commoraturos approbant dando eis literas uti factum est de quodam balneatore Cremsensi, quibus igitur privilegiis muniti id possint facere.

    Ea de re censuit facultas, ut negotio bene investigato moneatur consul et senatus Viennensis, itemque ut scriberetur senatui Cremsensi de illo balneatore.

    Quidam D. Wirtembergicus Josephus Liebler a Libenaw se utriusque medicinae doctorem, poetam laureatum et hermetici mysterii magistrum profitens, supplicavit toti academiae Viennensi. Proinde mihi transmissus est libellus a magnifico domino rectore. Petebat duo, unum, ut ei aliqua pecunia pro sustentatione elargiretur, alterum, ut in collegium doctorum inclytae facultatis medicae cooptaretur. Ad hoc fuit responsum, quod si se in omnibus conformem statutis nostris reddere possit aut velit, non derogari aditus ad facultatem.

    Ad alterum vero non posse ei quicquam pro tempore erogari, cum nihil sit in aerario. Fuit ita conclusum, quod in posterum retineantur pro necessitatibus nec dividantur portiones pecuniae, quae spectant ad facultatem. [fol. 403v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    739 Notiz am linken Seitenrand: Nota bene.
    740 Wurde nachträglich eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.