useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1208
Signature: 1.4.1208
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Jänner 1600
Sitzung vom 8. Jänner 1600  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [8. Jänner 1600] Die 8. Januarii anni 1600 per D. D. Magnum et me decanum traditus est libellus suplex nostrae facultatis una cum annexis caesareis privilegiis consuli Viennensi D. Andreae Rieder741.

    In congregatione decretum est, ut moneretur senatus Viennensis, quod in posterum non admittant pharmacopaeos in numerum civium, antequam consueto more examinati sint a nostrae facultatis doctoribus.

    Joannes Klele, civis ac pharmacopaeus Viennensis ad signum aethiopis supplicavit, ut ipsius compositio Mithridatica, quae coram decano et caeteris omnibus doctoribus dispensata, mixta atque per integrum annum singulis mensibus, adstantibus decanis agitata et denuo sigillo facultatis obsignata resignaretur, eique facultas divendendi et utendi daretur, quod benigne fuit ei concessum, ea tamen lege, ne eam cum alia minus bona vel adulterata misceret.

    D. D. Thiel petiit a dominis doctoribus dilationem solutionis ad semestre.

    Facultas consensit usque ad finem anni; quod si post exactum annum non solverit, teneatur exclusus a consiliis. [fol. 404r]

    Statuit insuper facultas, in posterum non debere admitti doctores antequam deponant.

    In meo decanatu nihil accepi, sed quidem exposui pedello pro suo salario 3 taleros in specie ut patet ex ipsius chirographo, sicut mihi a facultatis doctoribus injunctum fuit.742

    Eos tres taleros in specie accepi a clarissimo D. D. Bisello tunc decano spectabili 30. Aprilis 1604.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    741 Sonst „Riederer“. Bürgermeister in den Jahren 1600 und 1601.
    742 Der folgende Satz wurde nachträglich von anderer Hand eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.