useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1222
Signature: 1.4.1222
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Dezember 1600
Sitzung vom 21. Dezember 1600  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [21. Dezember 1600] Die 21. allatum ad me est decretum venerabilis consistorii et excelsi regiminis, quo petebat taxam mercedis medicorum. Concepi ergo responsum jussu facultatis, quod statim traditum est et exemplar jussu ejusdem retentum ad hoc, ut in actis scriberetur. Est autem tale, quale apparet folio D. Magnifice domine rector, venerabile consistorium!

    Excelsi regiminis decretum a venerabili consistorio ad facultatem transmissum nuper, in quo de medicorum honorariis taxandis instatur, ea qua debemus reverentia accepimus, nec sane hucusque facultas nostra negotium hoc distulit, sed statim confecit, cum primum exacto mense Julio idem ab ea peteretur, responsumque a praecedenti spectabili decano, pro tempore rectore, magnifico domino rectori statim traditum, qui cum magistratu se abdicasset, praesenti domino rectori remisit, qui ob impedimenta nota non aliam ob causam officio minus potuit satisfacere.

    Illud igitur idem responsum cum praesente annexum habebunt, in quo quid facultas nostra petitionibus excelsi regiminis respondeat, apparebit. Quia vero iterum instatur de taxandis honorariis medicorum, postquam particularius petitur, particularius etiam respondet.

    Et primum taxa nihil aliud est quam limitatio aequa pretii [fol. 408r] seu mercedis, quae exigitur, sed honorarium quod medicis datur hujuscemodi non est, igitur quomodo taxari possit non videmus.

    Secundo, dum operarii ultimae horae solidae diei stipendium a patre familias sponte largiente acciperent neque sugillationi neque etiam taxae obnoxii fuerunt, quia nempe a sponte dante non exigentes acciperent, pater vero familias pro sua munificentia spontanee illos remunerans, a calumniatoribus verbo Christi defensus fuit. Ex quo loco honorarium loco mercedis non exigentibus sponte praestitum taxae expers sua natura esse facile demonstratur.746

    Caeterum, quod talis sit pecunia, quae ad manus non multa ut aliqui forte possent putare, nec frequenter medicorum facultatis nostrae pervenit et nunquam et nusquam exacta, tribunalia omnia hujus urbis testimonium facient.

    Invenietur forte apud aliquos jure consultos pretium determinatum laboribus medicorum, sed id nunquam opinamur in alium finem, nisi si forte fortuna accideret, labores illos debere remunerari vel ab haeredibus vel ab iis, qui ejus pecuniae aliquam debeant reddere rationem, aut tandem, si quis sui sudoris panem aequo et favorabili jure decenter peteret, haberent judices, quid decernerent, quod sane longe est diversum a taxa. Illud enim dicit normam quandam, juxta quam judex jus suum cuique reddat, taxa vero, quid dicat, superius monstravimus. Est enim diminutio et resectio immoderatae et impie exactae mercedis. Illud quemadmodum jure universalium legum ubique commune est, ita secundum nusquam et nunquam in usum practicum venisse constat. Ubi enim maxime opus est fide, confidenter agendum est; nullus vero artifex tantae ac tam incontaminatae fidei esse debet ac medicus. Cum illo igitur confidenter et non cum taxis et limitationibus agendum, quemadmodum tot jam principes tum nostri tum barbari, tot senatus rerumque publicarum praesides egisse legimus. Et sane ubi fraus latens plane esse potest adeo, ut detegi nequeat, frustra omnis cautela est; ubi vero cautela locum non habet aut plane vitanda res est, aut confidenter tractanda, potest medicus morbum levem ad tempus facere graviorem, brevem longiorem, absque eo quod ullus nisi artifex possit animadvertere. Igitur cum spectatorum morum homines et apud aliquas gentes antiquae et avitae nobilitatis ratione paterni et materni generis, soli in collegio medicorum cooptentur, consultum videtur, cum istiusmodi hominibus, quorum fraus timenda non sit et cum quibus vana sit futura omnis cautela, confidenter agendum esse, nempe omni [fol. 408v] officiorum genere, spontaneisque muneribus, quibus tamen non scimus, qui e nostra facultate tantopere inhient illos sibi conciliando, ne dum illustri et pleno majestatis naturae opere summum sub luna bonum, sanitatem sublunarium rerum principi homini procurat, quantum in se est alius homo dignus nonnisi tanta et non majori largitione judicetur.

    De mercede vero et exacta mercede alia ratio est. Quam tamen si statuere certam cupiunt, primo illius limitationem a nobis non expectent, non enim ii sumus, qui pro fine praecipuo lucrum habeamus, neque ii, qui velimus omnibus gentium omnium medicorum collegiis, tum praesentibus tum futuris praejudicium aliquod facere et in his inauditis choreis esse omnibus praesultores, nullum enim unquam fuisse collegium medicorum scimus, quod hoc fecerit.

    Secundo, rem nobis lucrosam sese facturos sciant, quamvis ingenuo medico et liberali sordidam, omnibus litigiosam.

    Ob id tertio necessarium erit instituere summariam contra contumaces justitiam, ne medici tres debeant aegros visitare et cum tredecim litigare, nam id neque aegris, consequenter neque rei publicae esset consultum.

    Quarto, mutato rerum omnium venalium pretio medicorum merces erit augenda et etiam minuenda, quemadmodum in taxa pharmacopaeorum in bene institutis civitatibus fit; quotannis enim corriguntur.

    Quinto, quemadmodum forenses forensium hominum labores diversas habent taxatas mercedes, ita debebunt etiam labores medicorum habere, qui non solum cum variis illos plane subeunt varios sed in aliquibus cum sanitatis propriae, in aliis cum vitae ipsius praesentissimo discrimine connexos. Hic autem erit constituendus magnus catalogus. Quo enim modo eadem mercede deberet quispiam spuriam colicam, nechrosin, cardiaspalmon, lienteriam, cordapson, gummata indica, synanchen, choliricam, maniam, morbum Herculis et amphimerinum ignem747 curare illaque isti paria facere cum et inter sese maxime dissideant? Quomodo eadem mercede empiema, phtoen, dissenteriam, hydrophobiam, caccochicum ignem, aliasque humani generis pestes ac levem aliquempiam morbum regium curabit?

    Sexto, quemadmodum forenses homines variam mercedem accipiunt pro laboribus, obitia intra civitatis portas et extra muros civitatis, ita et hic statui debebit.

    Septimo, quia posset nasci controversia, quod taxa intelligeretur de iis, qui restituuntur ad sanitatem et mortuorum haeredes nihil vellent inde dare, statuendum videretur, quia in manu nostra [fol. 409r] vita hominis non est, sed in manu Dei, taxam etiam in defunctis locum habere.

    Octavo, quia pauperes etiam qualibet facta nobis taxa, semper omnes unanimi consensu omnibus modis possibilibus, arte etiam pecuniis Deo bene juvante juvare volumus, operae pretium erit aliorum unum censum non habere, alioqui enim inter eos, qui pauperes non sunt, praedivites et barones sunt, alii suis sibi victum laboribus quaeritant, a quibus unam et eandem mercedem recipere iniquum, exigere impium videretur.

    Haec et similia proponimus consideranda, postquam a nobis informatio petitur. Sane hucusque caesares et archiduces austriaci, domini nostri clementissimi, dum ob reipublicae bonum chirurgos, apothecarios, caeterosque nostros ministros, nobis judicandos, examinandos, corrigendos, corripiendosque reliquerint, nec non etiam errones, circumcellionesque medicos, medicantesque alios non medicos abigendos hinc censuerint, taxaeque pharmacopaeorum multoties meminerint, taxam nobis nullam statuerunt; ambularunt enim, quaemadmodum et ambulant, ad sacrarum literarum lucernam, quae medicum a rege donationem jubent non mercedem accipere, a reliquis vero hominibus honorari, ita creavit illum Deus propter humani generis necessitatem; honoris vero indicium munus est non merces, servitium enim quod mercede redimitur denegari absque impietate et absque inhumanitate potest, medicus denegare suam operam non debet. Igitur mercede redimi non potest, nisi casus aliquis ex superius dictis aliter ferat. Noverunt etiam dicti principes sapientissimi, facultatem nostram operam egregiam reipublicae semper navasse, pauperes curando, hospitalia visitando, cadavera inspectando, illaque dissecando, artem ipsam docendo et pro variis necessitatibus varios libros edendo, antidotaria instituendo, balneatores, chirurgos examinando, apothecarios ad examen, tametsi frustra vocando (septem enim jam, qui hujus urbis infelicissimus est status, apothecae sunt, quae praeside probate examinatoque deplorandis in horas eventibus carent, in quarum aliquibus medicamenta aut non cognosci, aut non haberi, aut supposititia, pluraque alia a veris distrahi aliqui nostrum publice, si res ita postulabit, in solius quam sitiunt, justitiae gratiam testabuntur) de rebus ad bonum universorum spectantibus frequentes et maturas consultationes [fol. 409v] habendo, ipsis superiori anno mactandis bobus in macellis assistendo, dum tamen nostrum aliqui nihil hic, nisi quem hinc inde pro salute aliorum anhelantes aerem misere trahunt, possideant.

    Si tamen hoc tempore dum rerum omnium pretia ad summum erecta sunt, exigua et rara medicorum munuscula taxare libitum fuerit, praebebit sese facultas nostra, ut decet obedientem excelsi regiminis mandatis solitaque diligentia et fide, qua hucusque egit, in posterum etiam suo muneri incumbet. Quod enim hucusque factum est, nempe quod latis in medicos legibus facultatis nostrae solummodo doctores obedire debuerint, alii illas impune contempserint, in ista taxa fore non arbitramur, tunc enim viderentur eos, qui exleges, sunt promoventes, qui legibus obtemperant solos velle angariare, quod sane ad cujusque bene institutae congregationis dissolutionem, bonique publici praecipitium aperte spectaret, quemadmodum magnificus dominus rector et venerabile consistorium tum etiam excelsum regimen non solum optime norunt sed etiam maxime pro eorum pietate et sapientia detestantur. Sed quonam pacto alicujus reipublicae legibus obtemperabunt illi, qui membra non sunt ejus reipublicae, ut in unam prius congregationem medicorum coire opus esse videatur, antequam leges illis praesertim novae imponantur.

    Quod quidem non eo, quod facultas nostra detrectet, dicitur, sed quia legis cujuscunque sanctissime procul dubio et prudentissime ferendae, si ferenda sit, executionem tanquam usque quaque obediens et boni publici amans omni studio, omnibusque votis concupiscit. Quibus nostram facultatem, ut sui corporis non minimam partem humiliter commendamus.

    Magnificorum dominorum venerabilium obsequentissimi:

    Decanus et facultas medica Viennensis.

    Oblatum etiam est aliud scriptum, quod a domino exdecano D. Schlachter, tunc temporis rectore in eandem sententiam traditum fuerat. [fol. 410r]

    [7.Jänner 1601] Die 7. Januarii obtulit facultati libellum supplicem Petrus Bester, pharmacopaeus ad nigrum hominem, petens examinari, quemadmodum etiam die 12. Bernardinus Binellus pharmacopaeus ad lepores. Sed facultas reservavit negotium ad primam congregationem.

    Josephus vero Reutter, pharmacopaeus ad nigrum elephantem, cum per pedellum moneretur, ut examinari etiam peteret, die 18. obtulit mihi libellum supplicem signatum G. petens per aliquod tempus expectari, quod ego in prima congregatione promisi, me facturum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    746 Notiz am rechten Seitenrand: Nota bene.
    747 Chordapsus = Ileus Volvulus Miserere; Gummata indica = bubones pestilentiales; Synanche = angina; Morbus Herculis = epilepsia; Ignis amphimerinus = febris intermittens.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.