Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[10. Jänner 1601] Die 10. Januarii venerunt ad me Joannes Rauchschneiderus, balneator in Wolsail et Udalricus Mossgal, balneator in Schweinmarck deputati a congregatione balneatorum, accusantes quendam Georgium Sigel, qui jactet se medicum et curet contra privilegia ipsorum et quendam Bernardum Ressel destillatorem, qui loco est pharmacopaei dicto Georgio.
Cumque curassent, dictum Georgium in carcerem conjici, fuga sibi consulente destillatore, orabant nomine congregationis inclytam facultatem, ut negotium hoc promoveret apud praetorem urbanum, qui memor officii sui et privilegiorum nostrorum et etiam indemnitatis balneatorum, velit de jure in istum animadvertere. Ejusmodi quaerelas habuerunt etiam de illo Georgio Bartisch.
Facultas decrevit negotium balneatorum esse suscipiendum, quod ego feci, ut balneatores contenti remanserint.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1223, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1223/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success