useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1266
Signature: 1.4.1266
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. Juni 1602
Sitzung vom 17. Juni 1602  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [17. Juni 1602] Die 17. Junii obtuli nomine totius facultatis serenissimo archiduci Matthiae supplicem libellum B. cum supplici alio libello venerabilis consistorii C., quibus rogabatur sua serenitas, ut in privilegiorum nostrorum neglectum nollet in posterum tam multis extrinsecis medicis literas aulicas concedere.

    Eadem die convocata iterum facultas tota comparuit apud me et simul apothecarii omnes et singuli, in qua de supradictis articulis eum eis tractatum est:

    Et primo, circa modum servandum cum provisoribus earum viduarum, quibus officinae concederentur apertae.

    Post longam disceptationem omnibus concordantibus ita statutum fuit, ut provisores more solito examinarentur, hac tamen conditione, ut nullum illis detur examinis testimonium, nisi ad minus per tres annos se bene in eo officio gesserint. [fol. 417r] Postea vero, si contingat, illos vel apothecam propriam consequi vel hinc discedere, possint absque alio examine illis testimonia dari in consueta forma.

    Secundo, de modo visitationis ineundo apothecarii requisiti, remiserunt id totum voluntati et judicio facultatis medicae, cum etiam duo apothecarii praesentes sint futuri.

    Tertio, lecta sunt privilegia ab augustissimae memoriae imperatore Maximiliano II. facultati medicae concessa. Et praeterea lectum est juramentum ab omnibus praesentibus pharmacopaeis facultati medicae praestitum atque petitum est ab eis, an velint, quod jure jurando polliciti sunt, inposterum servare.

    Qua in re quidam illorum difficultatem moverunt super tertium articulum juramenti, ubi juratur, eos nolle ullius medici receptam dispensare nisi eorum, qui in facultatem nostram suscepti fuerint, vel serenissimorum Austriae principum medici extiterint, quae res cum illis praejudicio futura videretur, petierunt trium dierum terminum pro dando in scriptis responso, qui terminus illis libenter datus est a facultate et moniti, ut cogitent, se semel jurasse et nisi perjuri fieri velint, debere id servare.

    In eadem congregatione lectus fuit supplex libellus Abrahami Lehener, qui sub praecedenti decano pro infectorum inspectore examinatus fuit, sed cum non fuisset a balneatoribus praesentatus, nollebant eum pro idoneo recipere.

    Decrevit facultas ei testimonium dare, quo fides fieret, eum esse examinatum, ad pro eo munere idoneum repertum. De praesentatione autem a balneatoribus facienda, hoc apud praedecessores non fuisse moris, cum eum non pro balneatore examinaverimus sed solum pro infectorum et mortuorum inspectore, quod testimonium a me datum fuit sub lit. D.

    Item lectus est libellus Michaelis Hoehtlingeri, civis et herniarum calculorumque dissectoris olim a facultate examinati, transmissus ab excelso regimine ad facultatem nostram pro informatione. Petebat autem omnes vagantes per civitates, chirurgos et dissectores tales, debere a civitate arceri, donec de eorum peritia per examen constiterit. Decrevit facultas, aequum fore, informare excelsum regimen, eum justa petere, quod cum is rem ulterius non sollicitasset, factum non fuit.

    Lectae amplius fuerunt in eadem congregatione D. Joannis Leandri literae ad facultatem, quibus universos facultatis doctores ad nuptias suas Nissam invitabat.

    Praeterea excusabat se, quod Vienna discessisset non medicis rationibus administrati stipendii Emericani. Misit autem rationes notatas lit. F in ladula stipendii asservatas tales:

    Ab anno 1599 a primo Julii ad primum Januarii 1602 recepit 280 flor., exposuit, ut apparet ex quittantiis 225 flor.

    Restat adhuc D. Leander 55 flor., [fol. 417v] quae restantia florenorum 55 debetur ab eodem D. Leandro, qui dicti stipendii usque ad dictum tempus habuit administrationem. De qua petebat sibi pro eo munere aliquot annis administrato quippiam condonari, reliquum vero suis literis pollicebatur se curaturum, ut statim Viennae facultati numeraretur.

    Verum hac in re statuit facultas responderi, hactenus non fuisse moris, ut ulli superintendentium aliquid condonaretur, neque posse facultatem hac in re quippiam condonare, cum suae non sint pecuniae sed pauperum bona et elemosyne atque tale responsum a me illi datum fuit ut apparet ex exemplari F.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.