useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1281
Signature: 1.4.1281
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Dezember 1602
Sitzung vom 16. Dezember 1602  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [16. Dezember 1602] Die 16. Decembris convocata iterum facultate et propositis eidem D. Geislero dictis duobus punctis, primum negavit atque hac in re injuriam sibi fieri dixit. Ad alterum respondit, se pecuniarum inopia prius facultatem non petiisse, quare a facultate ad assignationem aphorismi admissus fuit et sorte ei contigit aphor. 14. lib. I. “Qui crescunt plurimum habent calidi etc." et ei mensis terminus assignatus est pro disputatione.

    Deposuit flor. 33, octo videlicet facultatis doctoribus et pedello singulis tres et facultati sex. Unicuique statim sua portio data est. Disputavit in superiore universitatis aula 16. Januarii praesentibus plerisque facultatis doctoribus optime se gessit respondendo764.

    Quoniam vero cum indicta essent comitia imperialia Ratisbonae habitura, quibus caesaris loco interfuturus erat serenissimus archidux Matthias, qui me in personae suae medicum asciverat, coactus sum die 25. Februarii ante finem decanatus Vienna discedere. Ante quem discessum in vicedecanum pro more substitui clarissimum D. Vidum Antonium Scarmilionium, cui omnia quae facultatis erant tradidi per pedellum et ex cujus actis, quae ad finem decanatus usque gesta sunt intelligentur.

    Recepi vero in hoc decanatu:

    Primo, a Joanne Goldt Wurm pro examine 1 flor. 15 cruc.,

    a D. Sigismundo Geislero pro admissione ad repetitionem 6 flor.

    Summa receptorum: 7 flor. 45 cruc.

    Detracta vero hac summa illius, quae in praecedenti meo decanatu facultas restabat, videlicet 10 flor. 44 cruc., restaret adhuc mihi facultas: 3 flor. 29 cruc.

    Joannes Petrus Magnus D. m. p.765 [fol. 420r]

    Acta vicedecanatus Vidi Antonii Scarmilionii a 25. Februarii usque ad festum Tiburtii 14. Aprilis anni 1603.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    764 Wurde mit anderer Tinte eingetragen: optime se gessit respondendo.
    765 Der Name wurde von anderer Hand eingetragen, es folgt Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.