useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1289
Signature: 1.4.1289
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Juli 1603
Sitzung vom 23. Juli 1603  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [23. Juli 1603] I. congregatio habita die 23. Julii anno 1603. In prima hac facultatis congregatione ad transactionem et compositionem controversiae inter facultatem medicam et pharmacopoeos Viennenses ex nostro gremio deputati mihique adjuncti sunt nobiles et excellentissimi viri D. D. Joannes Petrus Magnus et Guido Anthonius Scarmilionius ut ad diem 29. Julii commissioni ab excelso regimine institutae simul interessemus, id quod magnifico D. D. Pühlmayr mature significaretur, uti per me factum ab eoque responsum est: Licet omnino determinatum sit, officinarum visitationem posthabita quavis ulteriore commissione, quam primum incipere, velle tamen se causam nostram pro ulteriore deliberatione in consilio proponere.

    Secundo, in hac congregatione lecta utque actorum a libro insererentur adprobata fuerunt duorum decanatuum D. D. Joannis Petri Magni suique substituti Guidonis Anthonii Scarmilionii acta.

    Tertio, lectae etiam et approbatae sunt dominorum superintendentum stipendii Emericani, D. D. Joannis, [fol. 422r] Petri Magni et Tobiae Piripachii rationes, quae sic habent:

    Rationes stipendii Emericani administrati per D. D. Joannem Petrum Magnum et Tobiam Piripachium a 1. Januarii anni 1602 ad 1. Juli 1603 anni:

    Percepta:

    Primo Januarii anno 1602 accepimus ex pecuniis a D. D. Francisco Emerico penes quaestorem civitatis Viennensis relictis pro interesse decurso a 1. Julii 1601 ad 1. Januarii 1602 in moneta hungarica: 50 flor.

    Primo Julii 1602 recepimus a domino Vito Resch, cammerario pro interesse medii anni a 1. Januarii 1602 ad 1. Julii ejusdem anni in moneta hungarica: 50 flor.

    Primo Januarii 1603 recepimus ab eodem pro interesse medii anni a 1. Julii 1602 ad 1. Januarii 1603 in moneta hungarica: 50 flor.

    In universum accepimus 150 flor. [fol. 422v]

    Expensae:

    Inprimis solutum est Joanni Henigio, philosophiae licentiato semestre stipendium a 1. Julii 1601 ad 1. Januarii 1602 (adest quietantia N°_ 1) 15 flor.

    Item Vito Vertigio pro eodem pro semestri (quietantia N°_ 3) 15 flor.

    Item Casparo Plüembl pro eodem semestri (quietantia N°_ 3) 15 flor.

    Primo Julii datum est semestre stipendium Mag. Henigio a 1. Januarii anni 1602 ad 1. Julii ejusdem anni (quietantia N°_ 4) 15 flor.

    Item Vito Vertigio pro eodem semestri (quietantia N°_ 5) 15 flor.

    Item Joanni Baptistae Raidt pro eodem semestri (quietantia N°_ 6) 15 flor.

    Primo Januarii 1603 datum est semestre stipendium Mag. Henigio a 1. Julii 1602 ad 1. Januarii 1603 (quietantia N°_ 7) 15 flor.

    Item pro eodem semestri Vito Vertigio (quietantia N_° 8) 15 flor. [fol. 423r]

    Item Joanni Baptistae Raidt pro eodem semestri (quietantia N°_ 9) 15 flor.

    In universum exposuimus: 135 flor.;

    Restant adhuc: 15 flor.

    Quarto, in hac eadem doctorum congregatione nobilis et clarissimus D. D. Joannes Petrus Magnus, Emericani stipendii hactenus superintendens, legitimas ob causas a functione ista liberari se, aliumque suo loco D. D. Pirpachio consuperintendentem designari oretenus petiit quod factum.

    Denominatur et in consuperintendentem praefato D. D. Piripachio adjungitur nobilis et excellentissimus D. D. Joannes Bittnerus, quibus restantem 15 flor. pecuniae summam D. D. Joannes Petrus Magnus mox in eadem congregatione deposuit et caetera ad praedictam superintendentiam spectantia omnia tradidit.

    Quinto, nobilis et excellentissimus D. D. Tobias Piripachius, Emericani stipendii superintendens difficultatem quandam Emericanam superintendentiam concernentem proposuit: Siquidem uterque hujus stipendii superintendens una in solidum obligentur, aequum esse, ut neuter illorum citra alterius praescitum et consensum ad suum nutum officium istud solus administret, multo minus uni illorum tantum committatur [fol. 423v] quin potius, si quid pecuniae recipiatur, in posterum semper in communem Emericanae fundationis ladulam deponatur adeoque duae claves sint, quarum unusquisque illorum unam habeat, ita ut ladula nonnisi ambobus illis praesentibus aperiri possit. Id quod in posterum sic servandum conclusum est.

    Praeterea cum D. D. Paulus Fabricius praefati olim stipendii superintendens piae memoriae certam hujus stipendii summam pecuniae ante aliquot annos mutuo acceperit, quae in hunc usque diem insoluta restat, cujus debiti ergo vidua Fabriciana, domina Barbara hoc tempore domini Anthonii Schilleri uxor requisita, post multas excusationes, hinc inde motas difficultates atque refugia tandem se offerat, summam capitalem, si interesse illi remittatur deponere, petere se, certi ex facultate ad causae hujus tractationem deputentur commissarii plenam liberamque potestatem habentes agendi, ita ut quidquid per illos concludatur per facultatem approbetur, firmum et ratum habeatur.

    Denominatus autem pro commissario ego pro tempore decanus sum, qui una cum dominis Emericanae fundationis superintendentibus negotium istud tractarem et ad certum finem perducerem. Id quod 1. die mensis Septembris anni praesentis 1603 ut infra referetur, sedulo factum est.

    In simili supranominatus D. D. Piripachius proposuit, quandoquidem D. D. Thomas Haustein, praefati Emericani stipendii olim superintendens morte praeventus, nullas post se reliquerit administrationis suae rationes certamque huic stipendio pecuniae summam [fol. 424r] persolvendam restet, an et a quibus restantiae illae repetendae sint.

    Responsum est, omnino aequum esse ut restans ibidem pecuniae summa et quidem ab haeredibus illorumve curatoribus quam primum exigatur.

    Denique, cum constet, quaestores Viennenses admodum tardos esse in solutione census pro stipendiis Emericanis impendendi, eamque pecuniam fere semper in moneta hungarica deponere, ex quo notabile stipendiatorum damnum consequatur, monendum esse modernum quaestorem amicabili scripto totius facultatis nomine illi transmittendo, debito in posterum tempore studiosis illis sua stipendia et quidem in moneta germanica haud granatim exsolvere velit, id quod conclusum, mox etiam factum est.

    Sexto, dominis doctoribus proposui difficultatem circa concurrentiam externorum doctorum provincialium praesertim atqui cum citra causae inter facultatem et pharmacopoeos agitatae expeditionem nihil frugi effici nec sperari posse videretur, res haec in aliud tempus dilata est.

    Septimo, Erasmus Kikeshi chirurgus exhibitis tam natalitiis quam disciplinae literis, quia officinam Joannis Fries, olim chirurgi in Lubec emisset, ad solitum chirurgorum examen admitti petiit, in cujus petitionem visis et lectis praefatis testimoniis, ut dies illi ad examen more solito instituendum, ad quod per duos seniores chirurgorum magistros praesentaretur et praestanda praestaret, designaretur, facultas inclyta perbenigne consensit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.