useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1293
Signature: 1.4.1293
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. September 1603
Sitzung vom 3. September 1603  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. September 1603] II. congregatio celebrata 3. die Septembris anno 1603. In hac congregatione primo scriptum Mag. Joannis Hennigii, physicae professoris publici, quo Emericanae fundationis stipendium ante annos aliquot sibi concessum, debita animi gratitudine resignat ut C. proposui quam resignationem inclyta facultas benigne acceptavit.

    Secundo, supplicem civitatis hujus barbitonsorum libellum D., quo commendatione ad civilem magistratum, chirurgiam contra leges et caesarea privilegia impune hic tractantium et exercentium expellendorum ergo gratificari sibi petunt, proposui et perlegi. Consensum est unanimiter petitioni illorum de jure satisfaciendum esse. Atqui cum illorum nemo causam hanc ulterius sollicitaverit, nihil hactenus factum est.

    Tertio, relationem feci omnium, quae authoritatem suam interponentibus supradictis sacri regiminis deputatis commissariis [fol. 426r] causa discordiae medici collegii cum pharmacopoeis 25. Augusti in praefata commissione proposita, deliberata, maturo duorum commissariorum consilio determinata et paulo ante commemorata fuerunt.

    Quarto, duo ex facultate nostra D. D. Guido Anthonius Scarmilionius et Tobias Piripachius, examinatores pharmacopoeorum, qui una cum duobus pharmacopoeis pro munere isto ad annum per ipsosmet delectis excelso regimini pro confirmatione more solito praesentarentur, denominati sunt.

    Quinto, de certo proxime instituendae officinarum visitationis modo tractatum adeoque conclusum est, per duos tresve collegii nostri doctores Joannem Petrum Magnum, Guidonem Anthonium Scarmilionium et Joannem Bittnerum certam aliquam visitationis formulam concipiendam, eam vero reliquis facultatis nostrae dominis doctoribus pro revisione et approbatione transmittendam esse. Formula a D. D. Magno E. concepta est.

    Sexto, decernitur, non solum legitime in hac civitate tam facultatis quam aulicos verum provincialium quoque extra civitatem practicantes doctores, si quandoque sua Viennam deferri pro dispensatione et praeparatione medicamentorum contingat rescripta, eisdem sua subsignare nomina debere illisque seorsim scripto aliquo hoc ipsum significandum et insinuandum esse.

    Septimo, Joannem Häringshausen pharmacopoeum prope curiam episcopalem et si qui alii nondum examinati apertas officinas habentes sunt, similiter et viduarum officinis, qui praesunt provisores, solito pharmacopoeorum examini se submittant, admonendos esse statuitur, quod factum.

    Ultimo, nobilis et excellentissimus D. D. Conradus Colomannus punctum aphoristicum pro repetitionis actu, quo in gremium reliquorum collegii nostri medici dominorum doctorum nunc tandem recipi et cooptari possit, sibi assignari oretenus petiit, in cujus petitionem visis tamen prius [fol. 426v] reverendissimi domini domini Melchioris Kleselii universitatis nostri cancellarii dignissimi, juramenti religionis legitime praestiti F, tum etiam doctoratus scriptis testimoniis, inclyta facultas ea tamen conditione perbenigne consensit, ut pro meliori securitate D. D. Piripachius ipsummet supradictum reverendissimum Kleselium accederet reique statum omnem ab eodem certius intelligeret.

    Assignatus itaque mox illi est aphorismus Hippocratis 11. sectionis II: Facilius esse refici potu quam cibo termino ad repetitionem unius mensis pro more illi dato. Deposuit cuique doctorum suam portionem, ad aerarium autem facultatis 6 flor.

    Notandum hoc loco 3 flor., pro D. Joanne Geusio depositos pedellum universitatis nostrae, eo quod D. Geusius nullibi inveniri posset, mihi restituisse, quos inter accepta referro 3 flor.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.