useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1298
Signature: 1.4.1298
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Oktober 1603
Sitzung vom 18. Oktober 1603  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [18. Oktober 1603] 18. Okt. III. congregatio die 18. Octobris anno 1603 celebrata. Cum, ipso statim novi rectoris electionis die, decanatus mei officium [fol. 428r] decreti cujusdam, decanatus officii resignationem novique decani electionem in posterum non scripto sed plena dominorum doctorum congregatione faciendam esse volentis in decanatu D. D. Isaac Panisot anno 1599 facti, eo quod congregationi illi non interfueram, inscius scripto uti olim moris ejusque rei recens exemplum mihi erat, resignarem, ex dominorum autem doctorum, quorum aliqui vota sua, non tamen citra reprehensionem erroris dederunt quidem, caeteri vero ut statuto illi satisfieret, nonnisi in congregatione sententias suas proferre voluerunt, subsignatione intelligerem, plerosque illorum ac si statuto non ita pridem facto resignatio ista minus responderet, hanc ipsam accipere; alio mox scripto in arbitrium dominorum doctorum, ne quid nostris decessisse videretur statutis posui: Num apud me eam ob causam proximo sabati die 18. videlicet Octobris convenire aut certe, qui sua vota ad congregationem differebant nunc tandem scriptis sententiis decanum exprimere vellent. Omnes uno D. D. Pisello excepto, qui authoritatem ulterius convocandi dominos doctores mihi ademptam voluerat, hinc futuram congregationem pluralitate votorum uti scripserat nequaquam desideratam proinde fieri non posse, nec si fiat eum compariturum aut ratam eandem habiturum, se indictis die et hora adventuros subscripserunt.

    Convenerunt itaque 18. Octobris domini doctores in aedibus meis, quibus primo loco protestationem D. D. Piselli proposui, quam tamen invalidam rejecerunt.

    Congregationem autem pro conservatione nostrorum statutorum necessariam et ad mentem illorum institutam pro legitima acceptarunt, quaecunque in eadem proposita, deliberata, acta et conclusa fuerunt, firma rataque omnes habuerunt et unanimiter confirmarunt.

    Hoc ipso in consessu ad consilia collegii nostri medici admitti oretenus petiit D. D. Conradus Colmannus, praestito solito juramento et factis faciendis perbenigne admissus, statim suam occupavit sessionem, solvit unicuique doctorum seorsim convivii nomine Rhen. 1. ad facultatis aerarium 6 sol.

    Propositum quoque per me fuit consistorii venerabilis decretum 14. Octobris mihi transmissum, [fol. 428v] quo inclytae facultati medicae injungitur, quam primum de statu Emericanae fundationis consistorio venerabili suam informationem dare velit, an videlicet tres et quidem seduli publicarum in universitate lectionum auditores eo in stipendio certa et tempestiva stipendiorum suorum solutione illis semper facta alantur studiosi seu alumni, num suas stipendii illius superintendentes annuatim producant, a facultate vero ordinarie recipiantur, et quo tandem deponantur hae rationes.

    Quod quidem decretum dicti stipendii dominis superintendentibus pro eorum informatione, qua habita suam denique consistorio venerabili facultas dare possit commodius ut transmitteretur conclusum777 adeoque factam est.

    In hac etiam congregatione, qui primi scripto eundem iterum oretenus denominaverunt, caeteri vero domini doctores hunc ipsum et elegerunt et confirmarunt pro isto semestri decanum spectabilem nobilem et excellentissimum virum dominum Dominicum Pisellum, philosophiae et medicinae doctorem, ut causam bene coeptam sat commode prosecutam, in eum quem ipsemet desideravit bonum foeliciter perducere finem non omittat, serio eum admonendum concludentes.

    Denique repetita resignatione decanatus solidaque addita gratiarum actione, congregationi huic ut et decanatui meo semestri pro hac vice, Deo sit laus, foelix imponitur finis.

    Sequuntur rationes mei decanatus.

    Accepta:

    Ab Erasmo Khikeshi barbitonsore examinato accepi 3 flor.,

    a D. D. Conrado Colmanno pro admissione ad repetitionem 6 flor. [fol. 429r]

    Item portionem D. D. Geusio competentem 3 flor.,

    a Joanne Häringshausen pharmacopoeo ad griphonem aureum examinato 5 flor.,

    a D. D. Conrado Colmanno ad aerarium facultatis admissionis ad consilia collegii nostri ergo 6 sol.

    Perceptorum summa facit: 17 flor. 6 sol.

    Exposita:

    Die 22. Augusti cuidam scribae pro describendis actis quibusdam in causa pharmaeopoeorum dedi 1 flor. 2 sol.

    In celebratione festi divorum Cosmae et Damiani cantori ad D. Stephanum ut quietantia A. dedi 1 flor. 2 sol., organistae ibidem ut quietantia B. 1 flor. 2 sol.,

    aedituo ibidem ut quietantia C. 2 sol.,

    universitatis pedello Georgio Hüeber ut quietantia D. 3 sol. 6 num.,

    item universitatis pedello suum semestre stipendium ut quietantia E. 3 flor. G sol.,

    item pro tribus mensuris vini hispanici 3 flor.

    pro tribus mensuris vini indigeni 6 sol.,

    pro placentis Norimbergicis 4 sol.,

    pro omnis generis confectione saccharata 2 flor. 2 sol.,

    pro pano biscocto 4 sol. 24 num.,

    pro minoribus monialium vocatis placentulis 2 sol. 20 num. [fol. 429v]

    item pro pane cum butyro 4 sol.

    Omnium expositorum summa facit: 16 flor. 20 num.,

    Restant facultati solvendi 1 flor. 5 sol. 10 num., quam restantiam una cum sceptro facultatis argenteo in sua theca ejusque fragmentis aliquot, duabus ladulis majoribus, una parva, duobus facultatis sigillis, argenteo uno fracto alio aereo, libris actorum et statutorum, aliquot etiam novitor reformatae caesareae pharmaeopoeorum ordinationis exemplaribus et aliis ad hoc officium pertinentibus rebus omnibus prouti ab antecessore meo accepi, ita domino successori meo nobili et excellentissimo D D. Dominico Pisello domino decano spectabili per pedellum universitatis nostrae illaesa transmisi.

    Actum 18. Octobris anno 1603. Laus Deo meo semper.

    Fata viam invenient aderitque vocatus Apollo. Idem, qui supra Benedictus Perger med. Doctor. [fol. 430r]778

    [1603/ 1604]

    Decanatus secundus D. Dominici Piselli.

    Anno domini 1603. die 18. mensis Octobris ego Dominicus Pisellus D. inclytae facultatis medicae decanus absens electus, accepi a venerando domino seniore exdecano una cum sceptro, libris actorum, ladulis et coeteris ad inclytam facultatem pertinentibus 1 flor. 5 sol. 10 num.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    777 Ein Wort wurde gestrichen.
    778 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.