useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1308
Signature: 1.4.1308
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Februar 1604
Sitzung vom 11. Februar 1604  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [11. Februar 1604] V. congregatio. Supplicavit inclytae facultati Barbara Aignerin vidua apud aureum cygnum in foro novo, ut vellet illi super obligatione ejus aedium apud praefatum cygnum 400 flor. collocare. Cujus supplicem libellum transmisi ad dominos superintendentes stipendii Emericani782 pro informatione, quam cum accepissem una cum supplici libello praefatae viduae, transmisi ad inclytam facultatem, quae cum injunxisset congregationem, eam ad diem 11. Februarii institui. In qua fuit conclusum, collocandum esse supplicanti viduae praedictam summam pecuniarum, unde ad illius supplicem libellum datum fuit hoc decretum: Si domina supplicans dominis superintendentibus stipendii Emericani fidem fecerit rescripto ex libri tum fundi tum steurarum solutarum, aedes illius liberas esse omni censu et aere alieno, placet decano et facultati medicae illi per praefatos dominos superintendentes collocandam esse hanc 400 flor. summam, si una cum aedium hypothecae nomine juxta morem consuetum obligatione promiserit, etiam se stato tempore censum soluturam. Deinde conclusum fuit, censum hunc cum 10 flor., qui singulis annis supersunt ex censu Viennensium dandum esse annuatim pauperi medicinae studioso.

    Cum his propositum per me fuit, negotium nostrum contra pharmacopoeos haerere adhuc apud excelsum regimen et ob varia impedimenta nondum potuisse ad finem perduci. Super quo conclusum fuit, monendum esse adhuc semel brevi scripto excelsum regimen, quod curavi quam primum fieri per D. D. Picum sed adhuc expectatur responsum, licet sedulo fuit solicitatum. [fol. 432r] Et quia manifesto apparebat, excelsum regimen causae nostrae non multum favere, constitutum fuit per inclytam facultatem, deputandos esse duos dominos doctores, qui bene considerarent et constituerent, qua via et quomodo, cum negocium contra pharmacopoeos tum confirmatio privilegiorum nostrorum a sua caesarea majestate impetranda dirigi et tractari deberet, deputatique sunt D. D. Magnus et D. D. Bittner.

    Transmissa etiam circa hoc tempus fuere a magnifico domino rectore et venerabili consistorio duo decreta, unum suprascriptum libello supplici ad serenissimum archiducem Matthiam D. Pauli Grylli,783 petentis substitui Gemundae in locum vacantem medici stipendiati, alterum vero suprascriptum libello supplici Joannis Angeli Paravicini chirurgi, petentis facultatem aperiendi hic Viennae officinam tonsoriam, super quibus petebatur ab inclyta facultate informatio.

    Ad haec decreta ad inclytam facultatem per pedellum transmissa fuit mihi rescriptum, primo pro D. D. Gryllo dandam esse bonam informationem et etiam de meliori nota commendationem, quod per me tum scripto tum oretenus etiam venerabili consistorio factum fuit, unde D. D. Gryllus eam conditionem obtinuit.

    Deinde circa negotium Joannis Paravicini chirurgi petendam esse informationem a chirurgis, barbitonsoribus et balneatoribus per inclytam facultatem examinatis, quod per me etiam factum fuit, sed illi bis et ter moniti nunquam dignati sunt, dare responsum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    782 Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand: Emericani Stipendii [?]
    783 Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand: D. Paullus Grillius suscriptus medicinam Gmunden.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.