useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1334
Signature: 1.4.1334
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Februar 1605
Sitzung vom 16. Februar 1605  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [16. Februar 1605] Die 16. Februarii agitata est theriaca Joannis Klele.

    II. congregatio. Ista congregatio die 16. Februarii propter Gerhardum Blidium et alios impostores coacta est. Decrevit facultas, ut decanus, D. Bittner et D. Piripachius judicem adirent, secularisque brachii auxilium peterent, ut Blidius quam primum per lictores ad carceres truderetur, quod judex statim executus fuisset, ni veterator ille fuga sibi consuluisset. [fol. 437r]

    Etiam pharmacopoeorum examinatores D. Piperellus et D. Pisellus electi sunt.

    Bartholomaeus Waltman pro examine petiit, admissus fuit. Cuidam medicinae studioso Paulo Hofman ex aerario Emericani stipendii 13 flor. Rhen., facultate consentiente dati sunt.

    Die 14. Martii Bartholomaeus Waltman pharmacopoeus in arte sua examinatus est praesentibus D. D. Piperello et Pisello et me decano, pharmacopoeis Joanne Klele et Jona Reitter. Respondit bene, datum est illi testimonium solitum, solvit, quae debuit.

    Daniel Cammerer ab inclyta facultate medica, cur cadaver filii sui in asperrima hyeme, etiam in sacello lapideo positum, per plurimos dies mense Januarii et Februarii per vulnus sclopo inflictum cruorem cruentaret recentem, discursum petiit.

    Negotium hoc dominis professoribus injunctum fuit, qui rationabiliter et doctissime scriptum conceperunt et facultati obtulerunt, pro quo discursu praefatus nobilis dominus Camerer facultati 40 taleros solvit.

    Bartholomaeus Joannes Meutigius Nissenus Silesius, artis medicae studiosus, qui bis in basilica S. Stephani in festo sanctorum martyrum Cosmae et Damiani publice peroravit, nomen facultati dedit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.