useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.152
Signature: 1.4.152
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. März 1566
Sitzung vom 29. März 1566  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [29. März 1566] Tertiam congregationem habui 29. Martii, in qua consultatum fuit duobus articulis.

    Primus fuit de superintendente universitatis electo ex nostra facultate praesentando rectori et consistorio. Postquam acta retoratus D. Andreae Dadii et aliorum revisa erant et copiae eorundem a notario universitatis habitae, in quibus officium et locus sessionis superintendentis universitatis describitur. Quia superintendens caesareus antea in consistorio dixerat, se nescire, quapropter superintendens universitatis, minus vero, quae ipsius sessio et quod officium illius esse debeat, ceterique consistoriales etiam dubii erant, in hac congregatione conclusum fuit: Quod magnificus dominus rector et consistorium denuo debeant admoneri de superintendente universitatis ex nostra facultate electo. Et si ipsum rector et consistorium non receperint, hac de re cum reliquis facultatibus consultandum, quia de ipsarum quoque honore agatur. Demandassem executioni hoc facultatis propositum, sed paucitas consistorialium in ultimis consistoriis me deterruit.

    Secundus articulus fuit de pharmacopolarum novo dispensatorio conficiendo, examinando et extrahendo ex omnium ipsorum dispensatoriis et velut in unum corpus dispensatorii redigendo. Conclusum fuit, ut quae adhuc desiderantur a pharmacopolis conscribenda et exhibenda ab ipsis requirantur et ulterior deliberatio ad [fol. 61r] sequentem congregationem differatur.

    Huic conclusioni satisfactum est et sequenti decano pharmacopolarum scripta omnia per me tradita.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.