Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[28. März 1566] Martii die 28. circa vesperas vitam clausit nobilis ac generosus dominus Sigismundus liber baro in Herberstein, Neidperg et Guettenhag haereditarius camerarius et dapifer Carinthiae etc., quatuor ex ordine Romanorum imperatorum a consiliis nec non Austriaci fisci praefectus.
Anno aetatis suae 74to. Virtutibus insignis, toga Marteque praeclarus, de universitate studii Viennensis, cujus singularis patronus fuit, preclare meritus, ab eademque in adolescentia prima honoris laurea ornatus.
Christiernus Georgius Cimerius Danus, artium et philosophiae magister, artis medicae candidatus nomen suum matriculae nostrae inseri rogavit, pecuniam tamen pro inscriptione non numeravit.
Rationes perceptorum et expositorum:
A priori decano accepi ad facultatem
pertinentes, flor. 4 sol. 6 den. 17
de quibus exposui bedello pro solario flor. 2 sol. 2 den. 4
Restant facultati flor. 2 sol. 4 den. 13.
Ab eodem dno decano pecuniam accepi inter doctores dividendam 9 flor.
Haec omnia in plena congregatione sequenti decano Dno Doctori Benjamin Loebschitz tradidi. [fol. 61v]194
Decanatus D. Benjamin Löbschütz theorices in medicina professoris ordinarii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.153, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.153/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success