useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.157
Signature: 1.4.157
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Juni 1566
Sitzung vom 3. Juni 1566  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. Juni 1566] Tertia Junii iterum convocavi facultatem. In illa congregatione duo sunt proposita:

    Primum, cum inclyta nostra facultas secundum antiquam consuetudinem universitatis superintendentem praesenti anno elegisset, qui in primo semestri consistorio repraesentatus non fuerat, licet D. Lyngelius antecessor meus in consistorio saepius hoc proposuisset, inclyta facultas mihi injunxit, ut in consistorio ea de re diligenter agerem. Cumque semel atque iterum hoc proposuissem, tandem 21. Junii a mag. dno rectore et venerabili consistorio hoc responsum accepi:

    Rector et venerabile consistorium laudant vestram et totius facultatis diligentiam, cum de commodo nostrae reipublicae literariae vos adeo sollicitos esse agnoscant, sed in nostra potestate non est aliquid de hac re discernere, nimirum quera locum superintendens universitatis in consistorio vel alias occupare debeat et quod ipsius offiticum esse debeat, cum omnia illa, quae de superintendente universitatis196 a nobis proponuntur in superintendentem imperatoris sint translata, quemadmodum ipsius instructio testatur. Neque nos latet, venerabile consistorium et universam academiam antea hoc tentasse, sed pro rato non est habitum, eo quod universum hoc negotium in arbitrio archiducis Austriae sit positum.

    Itaque inclyta facultas medica habeat patientiam, donec imperator ad nos revertatur. Tunc hoc negotium suae majestati proponemus ejusque responsum expectabimus ac illud vobis et reliquis facultatibus patefaciemus.

    Hoc responsum me facultati relaturum significavi et iterum protestationem repetii, nimirum inclytam nostram facultatem nullam aliam [fol. 62v] ob causam hactenus adeo institisse, nisi ob hanc unicam, ne reliquae facultates postea nostrae facultati imputarent, quod ob nostram negligentiam superintendens universitatis non amplius eligatur et authoritatem suam obtineat.

    Cum autem facultati hoc retulissem, plerique omne in actorum librum referendum censuerunt, ut si forsan aliquando reliquae facultates de hac re aliquid acturi essent, facultas nostra illis respondere possit.

    Alterum de quo in praedicta congregatione tractatum fuit, erat de corrigendo dispensatorio pharmacopolarum. Cum videamus, illos etiam in usitatissimis compositionibus variare et quemlibet pro suo arbitrio aliquid addere aut subtrahere, conclusum fuit, ut rectori et consisterio supplicem libellum offeremus et peteremus, ut omnibus facultatis nostrae membris, quae lecturam habent ad certum tempus ferias concederet, ut huic negotio rectius incumbere possimus.

    Postridie supplicem libellum rectori obtuli [et] 20. Junii tale responsum accepi, doctores nostrae facultatis per integram septimanam debere legere, reliquis vero diebus ad examinandum pharmacopolarum compositiones convenire. Quod cum omnibus displiceret, denuo eandem rem proposui consistorio et intellexit, notarium in conscribendo decreto errasse et sequens accepi, quod 26. Junii proposui, idque omnibus placuit:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    196 Am rechten Seitenrand: Nota bene: de superintendente universitatis.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.