useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.159
Signature: 1.4.159
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Juni 1566
Sitzung vom 26. Juni 1566  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [26. Juni 1566] In tertia congregatione, quae fuit 26. Junii sic praescriptum proposui decretum.

    Doctor Jordanus petivit ad consilia. Numeravit 45 cruc.

    Rusticus quidam Norimbergae et in aliis locis varias confectiones etiam solutivas coemerat et hic vendere voluit, quod visitatores pharmacopolarum concedere noluerunt. Unde senatui Viennensi supplicem libellum obtulit, qui in actis invenietur ac petivit, ut senatus sibi daret potestatem vendendi confectiones illas. Cui sequens dedit responsum:

    Wann der Supplicant von der facultet Medicorum kundtschaft fürbringt, das dis sein Confect gerecht und guet sey, alsdan soll im hierauff bescheidt ervolgen.

    Confectiones facultati proposuit, ut suam hac de re sententiam ferret. Cum autem juxta ordinationem pharmacopolarum a divo Ferdinande foelicis memoriae ultimo editam, totum illud negotium ad visitatores pertineat, supplicantem ad illos facultas remisit, qui antequam hoc faceret diutius hic manere vellet, cum suis confectionibus hinc discessit.

    In eadem congregatione proposui, Antonium Manium mihi significasse, sese facultatis testimonium casu amisisse, atque ideo majorem in modum petere, ut aliud sibi detur, prioribus tamen addent, illum esse nobilem197 et fuisse chirurgum in xenodochio imperatoris.

    Facultas decrevit, ut Manio detur aliud testimonium sub priori forma et nihil omnino adderetur, cum facultatis tantumodo sit, ferre sententiam de arte aut peritia hominis in arte et non de aliis rebus. [fol. 63v]

    Praeterea, cum quodlibeticae disputationes essent institutae ad 1. diem Septembris et rector per decretum (quod in actis meis habetur) mihi injunxisset, ut juxta antiquam consuetudinem oratores de nostra facultate eligerentur, electi sunt D. Bartholomeus Reysacher, D. Neuman et D. Ludovicus Marchpeigius. Sed propter tumultus bellicos disputationes istae non sunt peractae. Eodem anno neque declamatio in festo Cosmae et Damiani propter eosdem bellicos tumultus servata.198

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    197 Notiz am rechten Seitenrand: Superba bestia.
    198 Angespielt ist hier auf den Feldzug Solimans II. gegen Maximilian II. vom 1. Mai 1566 bis zum Fall von Szigeth am 8. September.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.