useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.200
Signature: 1.4.200
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Februar 1568
Sitzung vom 6. Februar 1568  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [6. Februar 1568] Sexta die hujus mensis vocatus a domino cancellario universitatis per pedellum in aedibus suis comparui. Cumque nonnullas difficultates moveret propter errores, quos in examinibus doctorandorum a nobis committi putabat, dixi, me haec facultati nostrae exponere velle, quod semel atque iterum diligenter praestiti. Inclyta autem facultas medica non nisi re bene deliberata examinatisque privilegiis ac statutis suis, quicquam respondendum cancellario judicabat. Quibus revisis manifeste deprehenderunt, nihil hactenus novum ab ipsis statutum aut excogitatum, sed consuetudines legibus ac rationibus optime introductas [fol. 76v] diligenter observatas fuisse. Quare ut hujusmodi controversiae aliquando componerentur, facultas articulos quosdam conscribi voluit, quos pro informatione et responsione cancellario universitatis offerendos esse decrevit. Articuli autem in plena facultatis congregatione concepti ac conscripti et paucis post diebus domino cancellario universitatis per pedellum oblati tales fuerunt:

    Primo. In examinibus doctorandorum peracto examine decanus colligit vota et suffragia et secundum pluralitatem votorum concludit.

    Tandem si idoneus in examine judicatus ab omnibus aut majori parte facultatis fuerit, cancellario aut vicecancellario praesenti candidatus commendatur ac rogatur, quo tale judicium facultatis approbato per literas, quae vocantur Bona nova denunciare velit et deinde licentiam assumendi gradum doctoratus in arte medica concedere dignetur.

    Secundo.241 Quo ad locum examinis domini doctores consensu observarunt, omnes conventus facultatis non solum candidatorum examina in domo decani peragendos esse.

    Tertio. Cum sciat facultas in proxima promotione nonnulla juramento in nostris statutis non comprehensa ab ipso cancellario esse addita et inserta, rogavit eundum, ne aliam juramenti formulam, quam quae in nostris statutis expressa est, usurpare velit.

    Praeterea petiit facultas a domino cancellario, ut certam summam honorarii, quam sibi deberi a candidatis [fol. 77r] nostrae facultatis putat, determinare et nobis significare velit.

    Postrema rogavit quoque obnixe m. d. cancellarium, ut missionem bonorum novorum examinatis et approbatis in nostra facultate differre ultra triduum nolit.

    Quarto adjunctus est et hic articulus: Miratur facultas, quod quando sua reverenda magnificentia pro sui officii authoritate licentiam confert, ut candidatus possit a promotore accipere dignitatem doctoream cum legendi, disputandi, medicandi potestate, ipse dominus cancellarius hanc potestatem, quae solius facultatis est propria, sibi usurpet, atque hoc modo promotori, qui id ex facultatis authoritate eas potestates legendi, cathedram doctoralem ascendendi et practicandi conferre debet sine causa atque singulari sua potestate praeter aliarum nationum et gymnasiorum consuetudinem praeripiat. Causam itaque se habere facultas existimavit, dominum cancellarium de hoc orandi atque monendi, ut et de aliis articulis praemissis amice, serio et modeste, ut ab iis, quae ad facultatem spectant abstineat, nisi aliqua habeat contra haec, quae paterne ab ipso sibi facultas communicari rogavit.

    Ad hos articulos petiit facultas scriptum responsum benignum, ne forte deinceps candidati nostri istis, qui nunc controverti videntur non definitis in proposito cum incommodo suo et dedecore universalis studii impediantur et retardentur.

    Caeterum in hoc meo decanatu ad hosce articulos non respondit impeditus adversa valetudine, quare sequens dominus decanus responsum urgebit et quid actum annotabit. [fol. 77v]

    In eadem congregatione mentio facta fuit quarundam literarum in capella universitatis repositarum, quas tum pro dirimenda hac controversia plurimum prodesse quidam putarent. Jussus sum ut inquirerem easdem, quod feci ac inventas facultati obtuli. Etsi autem haec literae expectationi nostrae omni ex parte non satisfaciebant, tamen cum controversia quaedam inter cancellarium universitatis et facultates ab imperatore Maximiliano primo decidatur242, ne videlicet in conferenda licentia vicecancellarii aliarum facultatum substituantur, visum fuit dominis doctoribus, ut tenorem harum literarum de verbo ad verbum inter acta referrem.243

    Wir Maximilian von Gottes genaden erwelter Römischer Kayser zu allen Zeitten merer des Reiches zu Hungern, Dalmatien, Croazien und König, Erzherzogen zu Österreich und Herzog zu Burgundt zu Brabandt. Erbitten den Ersamen gelertten unsern andechtig und hiebey getreuen, N. den doctorn, Maistern, Maistern244 und der ganzen Osterreichischen Nation und weißen dechant der artisten facultet, unser universitet zu Wienn unser Brodt und alles guets; als sich zwischen euch an einem und dem Ersamen unsern hiebei andechtig Johann Bierschen, Thuembbrobst zu Wienn andertheils am lueg des vier vicecancellariats ambts der bemelden univesitet irrung gehaben; deshalben wir die Edlen, Ersamen, gelerten unser andechtig und lieben getreuen Jörg von Vottal, Freyherrn zu Talberg, Jörg von Losenstaine unsern Cammerrichter unsers furstlechen camergerichtes, unser N. O. Landen Mennschen von Eberstorff Unsern Landtmarschalen in Osterreich, Hannsen [fol. 78r] Breuman, Camweitraue samet Georg an den derselben in Osterreich, Johann Fischmag, Georg Schratler, Wolffgang Gwerlich, Johann Kauffman lerer der Rechten und Hannsen Kraihenwerg unsern Secretari und Landtschreiber zu Osterreich unser Rätthe, der beruerten siechen zu canspa wien fuergenomen und geordert darauf dan der mehrer theil aufs Inen ein beder theil fürbring gehört und nach aller handlung von eich zu baider seydt verwilligung erlangt was wir zu erleutterung dez handels erkhennen und berichten demselben gehorsamblich nachzukhumen, dieweil wir dan solchs fur beider furbring selbs auch ubersehen und bergen haben. So thuen wir hierinnen umb verhiettung willen khunfftigen irrung dieser erkhlerung die wir auch der beliebthait gemäß achten, nemblichen also das der gegenwertig und ein ieder thuembbrobst in unser statt Wienn furan in der beruertten unser Universitet daselbsten zu Wienn so ein doctor, licentiat oder Maister gemacht werden solle allain so offt das nott wierde, seinen vier cancellari, auss derselben facultet darzue dieselben doctores oder maister gewirdigt werden;bevor benenne oder gebe und die verwandten der genanten unser universitet denselben vier cancellari, so Inen dermassen durch den berierthen Thuembbrobst angezaigt werden, ungewaigert und so ieder weitter irrung oder ein jede also darfür annemen und geprauchen lassen solle ungevärlich. Demnach empfehlen wir Euch ernstlich und wellen das zu solchen handel des berierten vicecancellariats ambts halben bei diser unser declaration und erkhlerung gänzlich bleiben lassen dem also sele gemuentlich gelebet und noch kheiner und da wider nicht thuet bei vermeidung unser schwerer ungnad und straffe und dazue einer pene, nemblich zwainzig Marcks lötigs glodes, die uns so offt durch euch oder ander jemandts ander freundtlich herweder gehandelt [fol. 78v] wierde von derselben ungehorsamen in unser camer unablässich zubezallen, vefallen bis solche das meine und wellich wir ernstlichen inmassen wir soliches bemelten Thumbbrobst auch von verkhindt haben. Mit verkhundt diz brieffs geben zu [?] am 22. tag des monats july , secundo [?] unsers Reich des Römischen in drej und zwainzigsten und der Hungerischen Im Neunzehenden Jar.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    241 Nicht lesbare Notiz am linken Seitenrand.
    242 Notiz am linken Seitenrand in anderer Schrift: Decisio Maximiliani primi anno 1508 ratione vicecancellariatis.
    243 Handwechsel.
    244 Wurde gestrichen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.