useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.252
Signature: 1.4.252
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Februar 1569
Sitzung vom 9. Februar 1569  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [9. Februar 1569] 9. Februarii congregatio. Quod solicitare debeamus apud dominum cancellarium inferioris Austriae pro supplicatione nostra exhibita de facultatis privilegia opprimentibus et invadentibus, solicitator fuit D. Widmannus.

    Decretum de Frisio, quod nullus ex facultatis doctoribus (nisi is inhonestus et contra statuta reus haberi velit) cum eo concurrat sub poena exclusionis, tum quia facultatem tam foede traduxit, tum quia fidem in repetendo, quam domino rectori magnifico et consistorio dedit, turpiter et dolose ac fraudulenter fefellit, ut videre est in informatione nostra ad caesarem. Contra supplicationem ejus.

    Apotecarius apud elephantem Johannes Leyb, quia saepe admonitus, ut secundum constitutiones apotecariorum examinetur et alia officia obedienter praestet, ipse contemptim dixit: Se non passurum, ut ab ullo quoque doctore examimetur. Deinde quia alios, qui extra facultatem sunt in contumeliam facultatis supra omnes doctores laudat et Frisium praesertim per totam civitatem vocat et trahit, tum quia etiam aliis apotecariis molestus est, quod examinatus non est et quod quoque practicando medicinam facit, decernit facultas, ut per ordinarium magistrum occludatur ei apoteca, ut non examinato et probate et nullus ei ex doctoribus recepta [fol. 108v] interea ad apotecam mittat, ne fraus fiat doctori et aeger aliquis in periculum conjiciatur, quia tali fides haberi non postet.

    Exequendum postridie per visitatorem D. Ladislaum, qui postridie se consulem domi non offendisse dixit. Ergo facultas certis de causis ad aliam opportunitatem temporis rejecit.

    Et quia in genere petivimus nostra privilegia et statuta confirmari in uno novo diplomate et ipsa caesarea majestas oretenus clementissime promisit, quod non hoc modo libenter velit, sed quod quoque superaddere (si quod restet addendum) velit et dominus quoque cancellarius caesareus magnificus dixerit, ut ipsi satis explicate daremus materiam privilegiorum nostrorum, se facturum in optima forma, quod ex re facultatis esset, decretum est in facultate, ut nonnihil specialius in scripto quodam aliqua admodum necessaria summarie proponantur caesareae majestati.

    Sunt autem inscripti et dati hi articuli:278

    Kurtzer und nottwendiger Bericht. N° F. F.

    Dieser Bericht ist bey der Laden und sein die Artickell in unsere Privilegii eingeleybt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    278 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.