useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.261
Signature: 1.4.261
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. März 1569
Sitzung vom 14. März 1569  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [14. März 1569] 14. Martii. Comparuit Charopus et quia inventum et probatum, quod consulto nomen non dedisset facultati, eum jussu facultatis decanus disputationis locum et tempus petentem objurgavit, quod tam longo tempore hic versatus, saepe per professores admonitus, per edita decreta publice quoque ei et aliis significatum sit, ipse tamen non dederit nomen facultati. Interea significavit una decanus potestatem disputandi factum ei esse. Pro qua humana admonitione ipse insolentissime insultavit et decano et facultati, dicens, se sentire facile, quod sibi velit facultas, se vero libertatem suam non venditurum et alia ejus dicta et gestus insolentiam extremam prae se ferebant. Decrevit statim facultas, illi rursus dicendum esse, priora delicta quidem ei remissa jam fuisse apud facultatem, etiam potestatem disputandi factam, sed quod tam insolenter et proterve facultati officii eum admonenti impudens ipse coram insultaret, retractare facultatem sententiam usque ad pleniorem congregationem — aderunt enim modo 8 doctores — ad quam sponte compareret sub poena perjurii et exclusionis. Ad quae denuo [fol. 111r] respondit inter reliqua simili adhuc qua prius ferocia, se velle humaniter tractari non acerbe. Cum denuo admoneretur modo praestiti juramenti, cum impetu verborum effutiens ac impudenter et confusanee responsans, repetivit suam chartam thematum et caput quassans indignabundus discessit exprobrans decano et facultati excandescentiam, quam somniabat vigilans. Jussit facultas hoc ad acta referri.

    Supplicatio Johannis Pudner ad senatum Viennensem a senatu facultati transmissa est pro informatione et remissa postea cum hoc responso ex decreto facultatis:281

    N. Decanus facultatis medicae.

    Edl vest hochgelärt, ersam hochweyse günstige herren.

    Betreffendt Johann Buttner apotecker von lintz bericht Decanus unnd Facultas Medica E. vest unnd herrlickayt, das die Facultet vor sich selbst gar nicht ursach hab, ihm Buttnern (so er thuet was andere ermug der newen Apoteckher-Ordnung zu thun schuldig sein) in seinem begär zu wieder etwas fürzupringen.

    Allein der Röm. Khay. Constitution nach kann er nicht stat haben, dieweil nicht allain die Zal ersetzt, sondern schon ietzundt etliche darüber sein. Solches thuet die Facultet mit erbietung ihrer willigen Dienst E. vest und herrlickeit berichten.

    N. Decanus und Facultas Medica.

    Supplicatio Matthiae Swartz a regimine ad facultatem missa cum mandato, ut eligeremus loco Oberstorfferi et Heinii alios duos examinatores apotecarios ut habet hoc decretum:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    281 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.