useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.265
Signature: 1.4.265
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. März 1569
Sitzung vom 17. März 1569  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [17. März 1569] Decanus facultatis medicae nomine et authoritate collegii doctorum medicorum publice significat, Andream Charopum Longilusium proterve ac insolenter non modo contra leges universales academiae, sed quoque contra statuta facultatis enormiter deliquisse et admonitum in frequenti consessu facultati gestibus, verbis minis, impudentiaque incredibili de industria insultasse, atque ut appareret, eum nullo errore judicii vel affectuum, sed examinis instituto contumeliose facultati ac suis praeceptoribus aegre facere velle, postridie scripto virulento et injurioso contra juramenti religionem et bonos mores nullo hactenus simili exemplo praeter alias protervi animi significationes petivisse, ut a facultate festinanter excluderetur, expungereturque et servitute triduana (quia ante triduum modo inscriptus erat) liberaretur, addendo, se libertatem vendere nolle, se nolle mancipium esse, quasi tot boni viri, qui in omnibus facultatibus nomina decanis facultatum dant, atque in statuta principis et leges aequas jurant, ob id vilia mancipia essent.

    Tantam injuriam, quae inscriptis aliarum facultatum membris adeoque toti universitati communis est et tantum ab homine levissimo contemtum facultas respiciens injuriam quidem et contumeliam magnificis dominis dominis, rectori, superintendenti ac consistorio venerabili puniendam relinquit. Charopo autem obnixe exclusionem petenti annuit, eumque excludit et ut exemplum spontaneae impudentiae [fol 113v] his publice exclusum proponit, ut omnibus testatum sit, eum non frustra sui dedecoris et contumaciae testimonium a facultate scripto petivisse et obtinuisse. Ad haec una privat eum omnibus facultatis suae juribus, privilegiis, dignitatibus, emolumentis, commodis et eum ita postulet a juramento quoque, quod juxta principis statuta praestare debuit et praestitit ante triduum, absolvit.

    Die XVII. Martii Anno MDLXIX.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.