Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. Dezember 1560] 18. Decembris: mandatum accepimus ab excelso regimine, ut excellentissimo viro D. Doctori Johanni Eicholtzio immunitas concederetur ab officio sanitatis, quo commodius inservire magno comiti posset ligando. Decretum hinc fuit trium mensium ei spatium esse concedendum et ut postea rediret ad officium, quod tempore tranquillo ambiverit. Interim autem injunctum hoc munus sanitatis fuit excell. Dno Doctori Andreae Dadio. Hoc nostrum decretum caesareae majestati suus obtulit senatus fuitque a caesare approbatum, quemadmodum literae testantur mihi a regimine missae.
D. Doctor Laurentius Airer admissus est ad consilia; solvit 6 solidos.43
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.27, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.27/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success