useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.3
Signature: 1.4.3
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. November 1558
Sitzung vom 16. November 1558  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [16. November 1558] 16. Novemb. per scriptum interrogavi D. Doctores magnificos, an D. Doctor Paulus Weydner posset admitti. Decretum est, quod possit modo veniret petitum. Venit, petiit 26. Novemb. Impositum est ei, ut disputaret. Disputavit atque id, quod modo dixi solvit.

    De reliquis sumtibus intercedente rege serenissimo Maximiliane nostro dispensatum est ut vocant vulgo3 ita ut neque d. doctoribus neque aerario illud, quod moris vel legis potius est daret. Ea autem hoc de causa factum est, quod serenissimus Bohemorum rex Maximilianus obtulerit christiano zelo motus, se collegio medicorum, quicquid deberetur hujus nomine persoluturum, quod quidem d. doctores modestia ac reverentia moti sapienti consilio accipere noluerunt. In hac congregatione expendi 7 patzos 1 cruc.

    Do. Doctor Paulus Weidner (quamvis et hoc respectu sereniss. regis Maximiliani recusarint) do. doctoribus iis III., qui interfuerunt disputationi ipsius convivium paravit egregium in feriis nataliciis. [fol. 3r]

    Dominus Doctor Andreas Praun post publicam disputationem, quae ei petenti ante fuit imposita, comparuit apud inclytam facultatem, petiit ad consilia ac emolumenta recipi. Receptus est, solvit aerario 6 flor. Renens., ante disputationem cuilibet doctorum solvit tres flor. et pedello 3 flor. De sex solidis super annotatum est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    3 Dieses Wort von fremder Hand geschrieben.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.