useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.417
Signature: 1.4.417
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juni 1571
Sitzung vom 1. Juni 1571  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [1. Juni 1571] Calendis Junii disputabat publice Nicolaus Tinzmannus afferensque baccalaureatus in artibus simul et auditarum in lectionibus medicis ad triennium a professoribus omnibus testimonia, petebat [fol. 178r] se examinari pro prima in medicina laurea.

    Habuit ante quoque orationem publice et disputaverat.

    Admissus est ad examen. Dies dictus 11. Julii.

    Visitatio apothecarum instituta et peracta.

    Decretum, ut in posterum constituatur, quid pharmacopolae singuli examinati recens ad facultatem contribuere debeant. Et visum est d. doctoribus, aequum esse, ut 5 flor. quisque examinatus deponat. Id tamen fiat cum confirmatione sacri regiminis ei indicandum, quod ad conservandum publicum statum haec pecunia sit necessaria, quodque omnes examinati suo loco dent, alias pedellum, libros actorum ex privata collata pecunia comparare debeamus, utque hoc proponatur modeste in optima forma.

    Abraham Sanger pharmacopaeus volebat Mithridatum atque theriacam componere, postulabat nostram praesentiam. Decretum est, quod pro delicatioribus omnino debeant hae magnae compositiones ex Italia ab apothecariis comparari. A nostratibus, si componere velint, id pro pauperioribus fiat et fiat ab uno quotannis aut justis temporibus a quo alii, dum habetur accipiant, ita tamen ut materia communibus sumtibus afferatur et inspiciatur an recens ac bona sit. Consumta hac massa alius, qui sit idoneus paret et sic ordine vel ut visum fuerit expedire. Interea quia optimum tempus sit elapsum, cesset Sangerus atque ipse et alii apothecarii habeant exoticam Mithridatum et thericam. Deinde quoque conclusum, quod debeant vocari omnes apothecarii eisque indicari, ut conveniant inter se de aliquo, qui vel totam massam solus faciat, vel communiter faciant totam massam unicam. Velle dominos [fol. 178v] doctores operam suam illis ita locare, ut et reipublicae commodo consulatur et constitutioni caesareae satisfiat. Exposui pro pane et vino 4 +20 = 24 cruc.

    Magister sanitatis Andreas Dadius doctor proposuit de casu quodam in puero, qui secundum omnia indicia communi omnium doctorum in facultate sententia judicabatur, infectus fuisse, praesertim quia etiam seorsim D. D. Lingelius clam vocatus fuerat, qui similiter quoque omnia pro infecto signa affuisse referebat. Quia etiam magister sanitatis petebat, ut formula judicandi in posterum conciperetur, responsum est, quod ex indiciis et conjectura sufficientibus pro sua scientia et conscientia sciat, quid judicare et scribere debeat ac possit. Quod autem Adlerus tonsor judicarit, hunc non fuisse infectum, sed ex Rottlauff laborasse, facultas hominis indocti et praesumptuosi judicium tale judicat, qualis homo est ipse judicans.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.