useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.6
Signature: 1.4.6
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1459
Sitzung vom 14. April 1459  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [14. April 1459] 14. die Aprilis quartum continuo electus est rector do. Georgius Eder ob studium in rempublicam.

    Dionisius Puelerus medicinae studiosus, lectionum sedulus et frequens auditor nunc demum inscriptus est, dedit 15 cruc. [fol. 4v]

    Ego 14 die Aprilis congregatione coacta officium resignavi. Electus est autem in successorem D. Doct. magnificus Wolffgangus Lazius caesaris historiographus et consiliarius.

    Proposui ex jussu magnifici do. rectoris de renovando auditorio medicorum, sed rejecta est ejus rei cura in dominum decanum sequentem.

    Quis status reipublicae fuerit ex actis gymnasii cognoscere licebit, praesertim ex eo libro, quem do: rector mag. Gymnasio nostro dono dedit, in quo omnia, quae contra cives acta sunt pro defensione scholae nostrae, privilegiorumque ac libertatum continentur.

    Dedi in hac congregatione pro pane vinoque 10 patziones 1 cruc.

    Quia propter varia impedimenta serius a me rationes accepit do: successor, data est mihi cura renovandi auditorium medicorum et quidem pro parietibus dealbandis et pavimento instaurando dedi 6 solidos, pro lavandis scammis 3 patzones, pro novis scammis, clavis, glutino, asseribus et laboribus fabrorum lignariorum exposui 10 flor. 4 solidos.

    Reddidi rationes mag. Do. Doctori Lazio:

    In perceptis fuerunt. flor. 29 sol. 4 num. 24

    In expensis. flor. 14 sol. 4 num. 14

    Summam restantem illi tradidi. flor. 15 sol. 0 num. 10.

    Finis. [fol. 5r]8

    Hanc pecuniam ego Wolfgangus Lazius ut reddita ratio fuit coram congregata facultate accepi innumerato, id quod apud posteritatem protestor. Hac ipsa summa talerum pedello idem dominus antecessor meus numeravit, qui defalcandus est de praedicta summa restanti, ita ut remanserint XIII. flor. Rhen. 1. cruc. X. nummi.

    Wolfgangus Lazius M. D. et ord. S. Caes. M. consil. et historiographus m. p.9

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    8 Handwechsel.
    9 Dieser Satz wurde nachträglich zwischen den beiden Absätzen von anderer Hand eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.