useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.69
Signature: 1.4.69
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. April 1563
Sitzung vom 21. April 1563  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [21. April 1563] Congregatio prima. Die Aprilis 21. primam meam congregationem habui et celebravi, in qua duos articulos habui proponendos. Primus erat, quod Joannes Brandesides medicinae baccalaureus petiit, ut ipsi concederetur disputatio pro gradu licentiae. Super quo articulo conclusum est, ut illi responderetur:

    Quoniam tempus a gradu baccalaureatus, quod tum vetera statuta tum nova reformatio requirit, nondum compleverit, illum non posse admitti ad ipsam disputationem pro eodem gradu. Deinde [fol. 37v] praedictum etiam esse illi in examine pro gradu baccalaureatus, ne ante biennium redeat.

    Illud decretum inclytam farultatem nec velle nec posse immutare. Si autem exercitii gratia disputare velit, Illi quemadmodum cuivis medicinae studioso liberum esse.

    Illo igitur responso a me per literas (quoniam in Nova Civitate erat) accepto, paucos post dies rursum apud me comparuit, seque saltem exercitii gratia nilominus disputaturum affirmavit. Illam igitur disputationem tandem celebravit die 21. Maii praeside clariss. Dno. D. Aicholzio.

    Porro in ea congregatione petiit etiam quidam balneator nomine Steffan Degen von Regenspurg examinari in sequentibus, nimirum in cura vulnerum, fracturarum et luxationum ossium, phlegmonum et gangrena, item in phlebotomia. Ad quos articulos, cum satis apte respondisset a facultate pro idoneo reputatus et judicatus est.

    Literas igitur testimoniales a me accepit et numeravit 3 flor.

    Magr. Laurentius Cimerius Stirensium ad Onasum medicus nomen suum dedit facultati, numeravit pro inscriptione 4 sol. [fol. 38r]

    Congregatio secunda. In illa congregatione Magr. Laurentius Cimmerius, qui per aliquot annos Stirae supra Onasum medicam artem exercuit comparuit, allatisque et praesentatis quibusdam literis commendatitiis a senatu Stirensi et abbatibus istius districtus aliquot petiit, ut secundum statuta et privilegia nostra illi gradus baccalaureatus, licentiatus et doctoratus conferremus, pollicitusque est, se in omnibus statutis et privilegiis nostris conformem reddere volle.

    Ad hanc suam petitionem conclusum est, ut de literis suis testimonialibus et ubinam locorum operam dederit medicinae studio, item quos habuerit praeceptores interrogaretur. Quamquam autem ista quaestione facta literas testimoniales nullas habuerit, quia tamen usus est praeceptoribus doctissimis et celeberrimis, de quorum eruditione ac praestantia aliquibus facultatis doctoribus constabat, conclusum est, de literis testimonialibus bene secum posse dispensari, injungendum tamen ipsi, ut adhuc illas adferri curet, dummodo se in reliquis statutis nostris conformem reddat, disputationesque adeo debitas absolvat. Id quod se facturum pollicitus est.

    In eadem congregatione duo chyrurgi petierunt in sua arte chyrurgica examinari. Prior quidem Hans Schultes hospitalis civilis chyrurgus in curatione vulnerum recentium fracturarum ossium, ulcerum, phlegmonum et gangrenae [fol. 38v] item luxationum membrorum, in arte phlebothomandi et aperiendi apostemata et bubones. Cum igitur ad hos articulos satis apte respondisset, ita quod dnis doctoribus satisfactum erat, a facultate pro idoneo, ut haec chyrurgica opera exercere possit judicatus est, literasque testimoniales a me accepit.

    Numeravit tres flor.

    In eadem congregatione tractatum est aliqua in negotio D. D. Ladlslai Stuff et conclusum est, ut acta, quae nondum erant inscripta adhuc inscribantur. Cum autem ea non essent in promptu sed apud haeredes D. Heliae Anhart, injunctum est facultatis decreto Doctori Spitallero et D. Fabricio, ut illa ab ipsa vidua vel haeredibus D. Heliae Anhart requirant et petant, id quod ab illis tandem factum est. In eadem congregatione Doctori Thomae Haustein decreto injunctum est, ut ad festum Cosmae et Damiani convivio pro laudabili consuetudine facultatem excipiat.

    Congregatio tertia. Alterius chirurgi dicti Hannss Sauler examen ad sequentem diem est dilatum. Quo quidem die examinatus est in cura morbi gallici per suffumigium et inunctiones; qui cum ad quaesita et interrogata satis apte respondisset, a facultate admissus est. Numeravit numeranda ut in rationibus habetur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.