useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.764
Signature: 1.4.764
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Juni 1584
Sitzung vom 5. Juni 1584  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [5. Juni 1584] Die 5. Junii convenerunt apud me d. doctores. Proposita et determinata sunt quae sequuntur:

    Primo clariss. vir D. D. Joannes Aicholzius, suo et D. D. Pauli Fabricii consuperintendentis sui nomine reddidit rationes stipendii D. D. Francisci Emerici piae memoriae, [fol. 279r] d. doctoribus facultatis.

    Summa perceptorum erat: 183 flor. 2 sol. 18 num.

    summa expositorum: 90 flor. 2 sol.

    Restabant pro accepto novo: 93 flor. 18 num.

    Secundo scriptum quoddam balneatorum hujus civitatis serenissimo principi Ernesto archiduci Austriae oblatum a sacro regimine nomine archiducis ad facultatem pro informatione remissum, d. doctoribus exhibui, quo supplicando balneatores petiverunt licentiam, publica civitatis balnea aperiendi, quae ob suspicionem grassantis pestis occlusa interdictaque erant. Conclusum fuit per d. doctores facultatis, informationem excelso regimini per decanum conceptam. (Exemplar in actis repositum est) dandam, quod factum est die 18. Junii.

    Tertio quidam chirurgus nomine Ludovicus Stächle praetendens, a senatu Lincensi, se pro chirurgo civitatis illius accitum scripto supplici petiit ad solitum examen chirurgicum admitti. Atqui cum nec natalitias quas vocant nec disciplinales haberet literas nullamque Lincensium commendationem facultas eum donec ejusmodi testimonia adferret ad examen admittere noluit.

    Quarto pedellus alius loco demortui nomine Joannes Pistor seu Peckh, uti paucis diebus ante a venerabili consistorio, ita nunc ab inclyta quoque facultate medica ad officium recipitur et fidelitatis atque debitae obedientiae, facto juramento confirmatur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.