Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. April 1585] Die 12. Aprilis convenerunt in habitatione mea d. doctores facultatis nostrae inclytae. Proposui, quae sequuntur:
Primo rationes D. D. Pauli Fabricii et Johannis Aicholzii superintendentum stipendii D. D. Francisci Emerici piae memoriae propositae revisae sunt et approbatae.
Accepta:
Remanentia anni superioris: 93 flor. 18 num.
Prima Julii census a senatu Viennensi 50 flor.,
ultima Decembris census ab eodem 50 flor.,
eodem census a D. D. Paulo Fabricio 5 flor.
Summa accepti: 198 flor. 18 num.
Exposita:
Prima Julii tribus stipendiatis 45 flor.,
ultima Decembris eisdem tantumdem 45 flor.,
Summa expositi: 90 flor.
Restat pro accepto novo: 108 flor. 18 num.
Secundo acta D. D. Diomedis Cornarii serenissimi ac illustrissimi principis Maximiliani archiducis Austriae physici perfecta et pro inscriptione in librum actorum approbata sunt.
Tertio resolutionem sacri regiminis in causa universitatis contra Oswaldum Hüttendorfer, item in negotio praecedentiam attinente universitatis cum Viennensibus dominis doctoribus exhibui. Haec omnia facultas libro actorum inserendum decrevit. [fol. 282v]
Quarto prioris mei decanatus acta proposui, quae perfecta et pro inscriptione approbata sunt.
Ultimo decanatum resignavi.
Accepta: Ex priori meo decanatu habui restantem pecunarium summam: 14 flor. 2 sol. 20 num.
Exposita: Pedello dedi semestre solarium 2 flor. 2 sol. 20 num.
Restant in ladula adhuc summa 12 flor.,
Quam pecuniam cum reliquis omnibus ad facultatem pertinentibus quae a praecedente domino decano accepi, nobili et clarissimo viro D. D. Adamo Praetterschnekero exrectori, in decanum facultatis nostrae electo, per pedellum transmisi. Quia autem iste a natione Rhenensi in electione novi rectoris in procuratorem ejusdem nationis ob defectum suppositorum postulatus, simul procurator et decanus esse non potuit, facultas medica alium ejus loco decanum spectabilem videlicet nobilem et clarissimum virum dominum Diomedem Cornarium serenissimi principis Maximiliani archiducis Austriae archiatrum eligere debuit. Cui denuo a praefacto D. D. Praetterschnekero eadem omnia per pedellum transmissa sunt.
Soli deo gloria! Fata viam invenient. Resolutio sacri regiminis haec est:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.783, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.783/charter>, accessed at 2024-05-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success