useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.794
Signature: 1.4.794
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Juli 1585
Sitzung vom 15. Juli 1585  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [15. Juli 1585] 15. Julii secunda congregatio habebatur, in qua primo D. D. Perger sua gravamina contra Martin Gritzmacher balneatorem et civem Viennensem proponebat, qui contra [fol. 286r] suum juramentum facultati praestitum in curam cujusdam procuratoris N. Kirchdorffers gallica lue infecti se intruserat, licet optime sciret, eundem sub D. Pergeri cura existere. Et quia fraudulenter ac inepte remedia sibi incognita infirmo huic absque ullo judicio exhibuerat aegrotus post biduum obiit.

    Quamvis autem propter commissum hoc facinus per pedellum aliquoties citatus fuerit, ut coram facultate obediens compareret, quae etiam ejus praecipue nomine congregata apud me erat, tamen minime comparuit sed impudenter et morose pedello respondit, sibi non vacare, peregre discedendum esse.

    Ea de causa in facultate concludebatur, rem hanc per libellum ad consulem Viennensem deferendam esse, quod nimirum propter artis suae negotium vocatus inobediens coram facultate comparere noluit quare facultatem petere, ut compellet ac coerceat eum ad praestandam obedientiam facultati. Copiae supplicis ad cousulem libelli transmissi, sunt in ladula repositae. Et licet etiam per consulem admonitus fuerit, ut se coram facultate sisteret, tamen non comparuit.

    Secundo Antonius Rowitz pharmacopola Viennensis supplicationem offerebat pro concessione dispensandi theriacam Andromachi. Facultas in ejus petitionem benigne consentiebat. Praeterea concludebatur, me debere eidem suam exprobrare oretenus negligentiam et injungere ut in posterum frequentius in officina sua se videndum praeberet, quod sequenti die expedivi. Promittebat se facturum.

    Tertio acta praecedentis decani legebantur et approbabantur.

    Quarto movebatur quaestio an liceret chirurgis, [fol. 286v] balneatoribus et barbitonsoribus Viennensibus propria autoritate absque medici praescitu et consensu coquere et aegrotis exhibere decoctum ligni Guajaci in suis propriis aut conductitiis aut alienis aedibus? Decernebatur, iis omnino hunc laborem interdicendum esse nec ullo pacto concedendum, quum manifeste cum ipsorum juramento pugnaret, nisi ex periti medici ordinatione aliquando hanc licentiam adepti fuerint.

    Quinto dubium oriebatur de numero examinatorum, an videlicet tres aut quatuor doctores ad chirurgorum examen deinceps comparere deberent? Decretum est unanimi consensu, postmodum quatuor doctores semper ad chirurgorum examen vocandos esse, ita, ut eorum sint quinque cum decano.576

    Sexto. Et quia antea in facultate conclusum fuit, injungendum esse examinatis chirurgis, ut emplastrum unum et inguentum unum apud decanum pro tempore componerent visum fuit perutile fore, ut emplastri et unguenti quae praeparare debent descriptiones, a suis magistris exigerent et decano offerrent, qui deinde reliquis facultatis medicae doctoribus recidendas transmittet. Nam hactenus ipsorum multi ejusmodi emplastra et unguenta nec observatis ponderibus nec speciebus integris adjectis composuerunt.

    Septimo theriacam antiquam undecim fere mensium tempus habentem apud Petrum Schwab propriam singulis mensibus semel dumtaxat, Mithridatum autem recens proprium apud eundem pharmacopolam singulis mensibus bis agitari debere conclusum est.

    Octavo. De pecunia aerarii nostri distributione agebatur. Itaque sequenti die per pedellum singulis facultatis medicae doctoribus, quemadmodum pridie conclusum fuerat in facultate, quorum erant No. X. misi [fol. 287r] 12 sol. cujus Expositae pecuniae summa facit 15 flor. Rhen.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    576 Unleserliche Notiz am linken Seitenrand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.