useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.797
Signature: 1.4.797
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 1585
Sitzung vom 22. Juli 1585  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [22. Juli 1585] 22. Julii Wilhelm Reiger Balbierer in der Woltseul577 tandem facultati offerebat literas suae legitimae nativitatis et disciplinae, quemadmodum per suos fidejussores Maister Görg Adler et Thomam Wicke 15. Maji hujus anni se facturum compromiserat. Atque ita dicti fidejussores liberati sunt.

    Eodem die barbitonsores Viennenses supplicem libellum facultati tradebant, quo a facultate contra consulem Viennensem auxilium petebant, qui ex archiducis Ernesti mandato iis interdixerat, ne posthac curas infectarum personarum quarumcunque susciperent.

    Conclusit facultas ipsis oretenus respondendum esse, quod penes facultatem non sit situm, praescribere modum consuli nedum archiducis resistere decretis, quum praesertim decretum nullum hujus controversiae ad nos delatum sit, ex quo intelligere potuissemus intentiones, curiis infectorum cura prohibita esset sed nihilominus facultatem consulere, ut consuli objiciant, se esse examinatos a facultate in sanguinis missione, cura vulnerum ulcorum et indifferenter pro omnibus infirmis quocunque morbo laborantibus [fol. 287v] suscipienda. Nec possibile esse, ut omnibus infectis ordinarius magistro sanitatis adjunctus chirurgus in hac populosa cvitate satisfacere posset. Deinde cives sunt multi et alii domini, qui ab accessione ordinarii chirurgi ad infectos visitandos deputati abhorrent, sed tempore necessitatis vocant barbitonsores eos, quorumopera etiam antea, quum sani essent, ad venae incisiones et cucurbitularum impositiones usi fuerunt. His de causis consul merito commoveri debet, ut ab ejusmodi inauditis inhibitionibus cesset, quae nunquam superioribus annis in usu fuerunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    577 Wurde unterstrichen.; dazu am rechten Seitenrand die Notiz: linea lanarum cuspinian. Historic.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.