useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.934
Signature: 1.4.934
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Februar 1590
Sitzung vom 8. Februar 1590  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [8. Februar 1590] Congregatio VI. die 8. Februarii habita. Proposui d. doctoribus libellum supplicem Mag. Burgeri medicinae baccalaurei cujus duplex erat argumentum.

    Primo enim petiit admitti ad examen rigorosum pro licentia et doctorea dignitate in arte medica consequendis.

    Secundo quia D. D. Andreas Isingius resignare constituerat magisterium sanitatis obnixe oravit se in locum praefati D. Isingii sacro regimini inclytae facultatis commendatione denominari.

    Duplicem istam petitionem d. doctores approbabant et quia reverendissimus dominus universitatis cancellarius D. Melchior Kleselius etc. Pragae erat per literas dictum Burgerum illi ad praesentationem commendandum esse constituerunt. Ne autem ob reverendissimi domini universitatis cancellarii absentiam longiorem Burgero impedimento foret vicecancellarium petendum cui praesentetur ut factum.

    Scripsi namque reverendissimo domino cancellario nomine facultatis et ab eodem responsum accepi qui D. Anthonium Binellum suo nomine substituit eumque pro praesentatione vicecancellarium nobis hac vice denominavit quae tamen Mag. Burgeri in hunc usque diem dilata est praesentatio non mea sed ipsius Burgeri culpa. Ea per sequentem dominum decanum commodo tempore institui et in actum perduci poterit. Ita etiam communibus dominorum doctorum suffragiis ad magisterium sanitatis sacro regimini denominatus et per me scripto commendatus ab eodem receptus et confirmatus est solitum quoque regimini sacro juramentum praestitit.

    D. D. Andreas Isingius conditionem xenodochii caesarei adeptus medicam hoc ipsum sanitatis officium resignavit.

    In hac congregatione excelsi regiminis decretum in causa pharmacopaeorum d. doctoribus facultatis transmissum [fol. 319v] proposui qui deliberatione habita commissarios certos ad negotium illud in regimine peragendum deputarunt nosque dominum seniorem nostrum D. Haunstain, D. D. Diomedem, Cornarium et me Benedictum Pergerum denominarunt. Designati sunt certi aliquot dies ad commissionem semper nos parati eramus sed de die in diem dilatum hucusque nihil expeditum est. Sequens dominus decanus pro expeditione instare debebit.

    In eadem congregatione perlectum est venerabilis consistorii decretum additis aliquot sacrae caesareae majestatis nec non serenissimorum et illustrissimorum principum Ernesti Maximiliani et Matthiae etc. archiducum Austriae etc. decretis de juramento religionis et externis doctoribus ad nostrum collegium venire et publice hic repetere volentibus praestando. Deliberatione sufficienti praemissa concluserunt d. doctores nostra vicissim gravamina venerabili consistorio proponenda et infirmationem justam offerendam esse. Scriptum concepi dominis doctoribus corrigendum transmisi approbatum venerabili consistorio tradidi oretenus etiam pro posse negotium istud pro commodo facultatis serio perpendendum esse rogavi. Venerabile consistorium reverendissimo domino universitatis cancellario informationem nostram transmisit ibi haeret.

    Libellum supplicem domini D. Laurentii Schuechart proposui cui rebus sic stantibus responsum dari non potuit.

    In ista quoque d. doctorum congregatione in locum pie defuncti D. D. Praetterschneggeri pro superintendente stipendii D. D. Francisci Emerici electus et D. D. Judici injunctus est magnificus D. D Thomas Haunstain venerandus collegii nostri senior etc. Determinatum etiam est debito quoque tempore hoc est bis in anno more ab antecessoribus nostris observato praedicti stipendii domini superintendentes rationes dent administrationis suae. [fol. 320r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.