Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[21. Mai 1590] XXI. Maii proponebat clarissimus antecessor meus decanatus sui acta in quibus inter caetera quoque referebatur dissidium quoddam ante inter D. D. Pergerum scilicet et Binellum subortum ac sopitum. Cujus memoria cum D. Binello videretur durior molestiorque [fol. 323r] accidere idque ne fieret admittereturve facultatem obtestaretur conclusum fuit lenienda ista potius atque omittenda quam ita in monumentis posteritati relinquere.
Voluerunt tunc quoque d. doctores Biverello doctori medico Italo aliisque extraneis practicis monitorias literas mitti quod deinde factum est.
Joannes Hecklerus pharmacopaeus ad insigne Aethiopis divendita officina sua jamque migraturus in patriam petiit examinis sibi dari testimonium. Verum cum is juramentum solitum proterve obstinateque recusaret aliasque facultati semper fuisset inobediens adversusque praemissa severa et acri exprobratione sine testimonio est dimissus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.942, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.942/charter>, accessed at 2024-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success