useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.96
Signature: 1.4.96
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. November 1563
Sitzung vom 24. November 1563  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [24. November 1563] III Congreg. Die 24. Novembris balneatores civitatis Viennensis supplicaverant excelso regimini, quandoquidem propter pestem balneae in civitate sint interdictae, contingere, quod plures homines balneas extra civitatem visitarent, atque inde ob subitam aeris frigidioris148 mutationem, majorem dari ocassionem ad pestem. Quam ob causam petierunt, ut circa civitatem ad duo miliaria balnea interdicerentur.

    Haec supplicatio ab excelso regimine transmissa fuit facultati pro informatione. Consuluit facultas, justam esse petitionem.

    In eadem congregatione petiit Doctor Benjamin, admitti ad consilia facultatis. Admissus, juravit juranda. Intercidit tamen disputatio, nam cum ipse loco convivii, quod doctoribus erat exhibendum, singulis, qui repetitioni ejus interfuerant unum florenum (prout consuetudo est) numerasset, aliis qui in disputatione non comparuerant, se nihil debere affirmabat. Censuit tamen major pars dominorum doctorum de facultate ad retinendam concordiam, dictum dominum doctorem etiam absentibus teneri ad numerandum unum florenum.

    In eadem congregatione Joannes Brandesides Pragensis medicinae baccalaureus petiit praesentari dno. cancellario universitatis pro aperienda cancellaria ad examen pro gradu doctorali in medicina. Annuerunt omnes et mihi adjunxerunt, qui assignationi punctorum interessent, Doctorem Andream Plancum, D. Andream Dadium et D. Michaelem Lingl. Eundem postea [fol. 47v] die 25. Novembris praesentavi.

    Aperuit quidem mag. dnus cancellarius cancellariam, sed in assignatione punctorum consentire noluit, nisi dni doctores et candidatus mane ante assignationem pro veteri consuetudine (ut asserebat) missae interessent. Id quia novum videbatur, noluimus istud in nos recipere, sed scripto ad dnos doctores facultatis retuli et negabant, se facturos. Tandem candidatus cum mag. dno superintendente ac seniore nostro D. Doctore Lazio tamquam parente ac promotore sacra accessit, quo contentus fuit dominus cancellarius. Quapropter 28. Novembris assignata sunt puncta, videlicet cap. 37. artis medicinalis Galeni et aphoris. 18 primae particulae.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    148 Wurde nachträglich eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.