useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.100
Signature: 1.5.100
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Mai 1610
Sitzung vom 7. Mai 1610  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [7. Mai 1610] VII. die mensis Mai postquam fecisset D. Pastorius professionem fidei libelo supplici B. admitti ad consilia facultatis petit. Et quia simul tunc negotium privilegiorum quae noviter inclyta facultas nostra a serenissimo rege Hungariae Matthia 11. archiduce Austriae etc. post diligentem et longam solicitudinem tandem impetraverat summopere urgeret ut de his mutuo conversaremur et deliberaremus [fol. 31 v] oretenus congregationem ad 12. Mai indixi in qua primo D. Pastorius facto solito Juramento et praestitis praestandis ad consilia facultatis admittebatur. Solvit pro admissione sol. 6 et quia etiam unicuique doctorum flor 1. pro convivio solvere debuisset cum ipso ut hanc simul cum illa pecunia quam pro repetitione adhuc deberet ad terminum statutum deponeret dispensatum est.

    Secundo lecta sunt atque ut libro actorum inscriberentur comprobata fuerunt duorum decanatuum acta D. D. Joannis Petri Magni etc. Tertio propositum fuit negotium privilegiorum nostrorum qua ratione id disponendum ut

    68 Notiz am Seitenrand: Pecuniam hanc mihi debitam dono dedi facultati.

    effectum eorundem pro intentione nostra consequi valeamus.

    Conclusum est hoc negotium prorogandum esse donec comitia hic in Austria finirentur.

    Interim cum pharmacopoeis blande caute tamen agendum si forte ita in sententiam

    nostram facilius trahi possint tandem omnes convocandos esse ad plenam

    congregationem.

    Quarto quia dominus secretarius Grapler in acquirendis novis privilegis nostris suam

    operam egregie contulisset facultas pro honorario decrevit 20 flor. Rhen. ut vas

    argenteum deauratum ipsi donandum emeretur. Et quia in aerario nullae essent

    pecuniae ad instantiam facultatis ego interim deputatos viginti flor. facultati mutuo

    dare(!) emi duas pateras elegantes sat et domino secretario nomine inclytae

    facultatis praesentavi qui eas cum gratiarum actione accepit promittens etiam in

    posterum erga facultatem omno suum studium.

    Quinto in eadem congregatione lectus fuit supplex libellus Christiani Habersack

    chirurgi quo exhibitis simul tam natalitiis quam disciplinae literis ad solitum examen

    siquidem haeredum Kraus in foro equorum veteri emisset admitti petiit.

    Visis ergo et perlectis testimoniis in ejus petitionem dummodo per duos chirurgiae

    magistros praesentaretur et ex more praestanda praestaret facultas inclyta

    benigne consensit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.