useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1061
Signature: 1.5.1061
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Dezember 1666
Sitzung vom 16. Dezember 1666  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [16. Dezember 1666] I. congregatio 16. Decembris. Supplicavit Esaias Plöckner med. bacc. ut materia pro doctoratus gradu assignaretur et impetravit de lue quaerelam. Proposui utrum facultati placeret ut negotium contra Billiotte urgerem item utrum deberem exterminare circumforaneos et in utrumque petitum descendit facultas. Consultum fuit ut Andreas Bais pseudochymicus qui multos praepostere curabat et emungebat citaretur quod demum factum est sed contumax non comparuit sed arrogantes mihi litteras scripsit quod nempe non essem superior ipsius seseque aeque bonum esse adeoque minas vilipendere. Hinc post triplicem uti decet citationem factis ad judicem civitatis litteris compassus repetitisque instantiis eum incarcerari curavi quod in universum constitit 5 flor. [fol. 331 v] Sed postquam ibidem quatuor vel quinque septimanis fuisset ad instantiam D. Leibsaufft putridum membrum habentis (Jurista fuit) cui omnimodam restitutionem promittebat per decretum caesareum hac conditione relaxatus fuit ut neminem interea praeter illum curaret quem non tantum non restituit verum etiam magis destruxit. Hoc tempore varias feci instantias apud civitatis locum tenentem et consiliarios regiminis ut nostra lis, quae tota versabatur circa recognitionem instantiae nostrae et repetitionem ad facultatem quam negabant provinciales cum suo medico tandem aliquando in privilegiorum nostrorum et facultatis favorem decideretur quod et tandem perlectis et approbatis a regimine privilegiis nostris in bonum facultatis decisum est dataque sunt tria scripta pulcherrime facta omnia nobis favorabilia intimo consilio unum a facultate alterum ab universitate tertium a regimine quibus omnibus aptissime remonstrabatur omnes provinciae medicos et quosvis alios aliam hic in Austria superiori et inferiori praeter facultatem non habere instantiam.

    Accusatus fuerat de male curatis aegrotis et de erroribus circa aegrotos commissis Crembsensis doctor Schwartzman hinc etiam defuncto D. Ludovico sub senioratu D. Schlüter 24 imper. mulctam dedit petiitque suae a facultate datae sententiae genuinam copiam quae data fuit in hunc sensium ut imposterum disceret cautius mercari fore ut si imposterum [fol. 332r] depraehenderetur cum talibus circa medicamentorum doses erroribus ex loco in quo erat omnino exterminaretur. Non tamen acquievit sed varias exercuit retorsiones in accusatorem suum

    apothecarium Kössinger cumque res amplius tantum circa injurias et non circa materiam medicam versaretur remisimus litem ad aliam instantiam.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.